Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAMQUAM DEUS

TEMPLUM B. M. V. ET SS. APOSTOLORUM PETRI ET PAULI,
QUOD EST LEŚNAE PODLASKAE, IN DIOECESI SIEDLCENSI SEU PODLACHIENSI,
 AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quamquam Deus «non in manufactis templis habitat ... cum Ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia» (Act. 17, 24-25), consueverunt tamen semper homines cuiuscumque aetatis, loci, condicionis, tempia aedificare, ubi deos colerent, precibusque fusis opem illorum invocarent, maxime in vitae discriminibus ac periculis. Neque religio catholica hae abnuit, cum sint fere hominum generi insita; qua re factum est ut christianae nationes sacris aedibus stellarentur, humilibus quidem aliis, aliis sollemnibus atque magnificis. In iis autem quae arte, magnitudine, rerum sacrarum supellectile praestant, praeter quam egregia pietate, certe annumeranda est etiam sancta B. M. V. aedes quae Leśnae Podlaskae, in dioecesi Siedlcensi seu Podlachiensi, beatae Matri ac Sanctis Apostolis Petro et Paulo dicata est anno MDCLVIII: templum enim hoc non modo maiestate, pulchritudine, reliquiis Sanctorum praestat, sed etiam signo beatissimae Virginis Mariae eiusque adorandi Filii, in quos populus Siedlcensis dioecesis, immo et finitimarum Ecclesiarum, tenerrima ac suavi religione fertur. Ceterum in illo pietas quasi flamma alitur, populus christianas veritates eruditur, sacra debita sollemnitate fiunt, cantus in Dei Matrisque honorem cum dignitate resonant; cetera. His ergo ceterisque consideratis quae per litteras adducta sunt, bene fieri visum est, si Venerabili Fratri Ioanni Mazur, Episcopo Siedlcensi benigne concederemus, qui suo clerique populique nomine petiit ut templum illud in numerum Basilicarum minorum redigeremus. Quod per has Litteras facimus. Placet ergo iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re censuit, factis a Nobis potestatibus, templum beatae Mariae Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quod est Leśnae Podlaskae, numero Basilicarum minorum accenseri, factis iuribus atque Liturgicis concessionibus rite competentibus, modo ea servata fuerint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII. Quibusvis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Eeclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana