Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTA VENERATIONE

TEMPLUM B. M. V. A VISITATIONE, QUOD SURGIT IN URBE PETROVČE,
IN DIOECESI MARIBORENSI, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta veneratione Slovenus populus, historia nobilis, fide nobilior, Beatissimam Virginem Mariam, christianorumque decus, sit usquequaque prosecutus, cum multa alia docent, tum etiam templa in eius honorem constructa, solum eius nationis fere stellantia. Quae sane, non modo saepenumero splendent, summa arte condita, sed etiam supellectile abundant, miro caelata artificio. Accedit profecto, quod manus est, alita tum precibus, tum caerimoniis, tum doctrina pietas, ut sint vere talia templa sedes ac domicilia colendae religionis. In quorum templorum numero est omnino sacra aedes Beatae Mariae Virginis a Visitatione in urbe Petrovče accensenda. Est autem in ea tantae Matris signum pulcherrimum lignea materia sculptum, sceptrum in dextera habentis, lievi vero manu Filium sustinentis, quem amabiliter intuetur, ut matres consueverunt. Nimirum Matris illius benignitas, quae tot in discriminibus filiis adfuit praesidium ac tegimen, id effecit, ut Slovenus populus semper templum illud augustum frequentaverit et frequentet, filiorum more. Qua re, cum Venerabilis Frater Franciscus Kramberger, Episcopus Mariborensis, id a Nobis petierit, ut templum illud Basilicis Minoribus annumeraretur, Nos, volentes sive petenti Venerabili Fratri benigne facere, sive caelesti Matri obsequium praestare eiusque cultum augere, aequo animo admotis precibus concedimus. Iis ergo probatis, quae de negotio Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, statuerit, placet templum Petrovčense Visitationi B. M. V. sacrum Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus atque facultatibus talium templorum, modo servita sini, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» mandat servanda, die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum. Contrariis nihil obstantibus. Quod vero egimus felix, faustum, fortunatumque sit, cum Venerabili Fratri Episcopo Mariborensi, tum cuncto gregi fidelium.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VII mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana