Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULAE APOSTOLICAE

DIE DOMINICO PASCHAE

Epistula universis ecclesiae episcopis
ad gratias agendas quod sacro iubilaeo interfuerunt
et illud celebrandum curarunt

 

Dilectissimi Nobis in episcopali ministerio Fratres,

die dominico paschae, non sine trepida animi commotione, Portam Sanctam clausimus, quam die XXV mensis Martii, anno MDCCCCLXXXIII reseraveramus, tum videlicet, cum Iubilaei extraordinarii a Redemptione initium fecimus, vobis summa pietate in idem conspirantibus, qui et ipsi una nobiscum in dioecesibus vestris eum inaugurastis.

Post autem felicissimum huius Ecclesiae eventus exitum, iam placet vobis omnibus vivissimos grati animi sensus aperire ob tam arctam omnium vestrum participationem, ac pastoralem sollicitudinem, qua in vestra cuiusque Ecclesia Iubilaei celebrationem peregistis. Nam studia vestra quidem multiplicastis, ut fidelibus praesto essetis ad grandia atque superna Iubilaei agenda proposita, qualia erant: interior animi conversio et reconciliatio cum Deo, cum semetipsis, cum reliquis omnibus, maxime per impensiorem Sacramentorum participationem - praesertim Paenitentiae et Eucharistiae - atque per acrius pie audiendi verbi Dei desiderium.

Est sane res plena solacii ac magni momenti considerare miram illam facultatem, qua fideles factae sibi instantiae, ut donum Iubilaei praecipua animi pietate exciperent, responderunt.

De qua re cum vobis, dilecti Fratres in episcopatu, gratias reddimus, tum etiam sacerdotibus omnibus, adiutoribus vestris; nam omnes, nuntio Nostro prompto animo excepto, apta consilia cepistis ut Iubilaeum ad prosperum successum deduceretis.

Profecto nullus est Pastor quin de hoc tanto spiritualis renovationis motu in sinu gaudeat, quem haec gratiae opportunitas exciit. Verum enimvero Iubilaeus Annus vidit alacrem et promptam laicorum participationem, maxime iuvenum, ac id quidem praeter quam quod in singulis dioecesibus, etiam in Ecclesia universa. Qui enim iuvenes invitati fuerant ad ianuam Christo aperiendam, ii cum gaudio Christum exceperunt; in quibusque fuerat magna fides collocata, ii se dignos illa praestiterunt. Haec est ergo ratio et via, quibus, renovata spe, instare oportet, iamiam hoc saeculo exeunte, atque tertio propinquante millennio post Christum natum.

Ceterum, hoc Anno Sancto etiam sacerdotum atque Religiosorum aucta est alacritas. Qui nimirum suam ipsorum tum testium Regni, tum praeconum verbi Dei, tum denique ministrorum Sacramentorum - praecipue Eucharistiae atque reconciliationis - naturam altius intellexerunt iidemque perpenderunt. Quod simul ex inceptis patuit, quae in paroeciis atque in dioecesibus suscepta sunt, simul e sacris peregrinationibus (quam multae!), quibus illi praefuerunt ad Apostolorum Martyrumque sepulcra, quae Romae, in hac sacra Urbe, coli consueverunt. Licet igitur auspicari ex animo, fore ut experimentum in hoc tempore gratiae factum, ad sacrarum vocationum incrementum prosit, quae semper fuit praecipua omnium Pastorum sollicitudo.

Neque praetereundum est Iubilaeum, tandem, opportunitatem dedisse in bono lumine collocandi quanto momento sit Ecclesiae praesentia, sane singularis in cultus, laboris familiae provinciis, perinde ac eius opera ad humanas facultates promovendas, in quibus vera hominum dignitas consistit. Etiam atque etiam patuit princeps Ecclesiae munus, semper quidem, at maxime hac nostra aetate, id esse, ut eo dirigat hominum spes, eoque eorum omnium conscientiam usumque componat, ut Christi mysterium cognoscant.

Praestat insuper, Fratres dilectissimi, patefacere vobis pergratum fecisse vos, quod tam alacri animo invitationi Nostrae respondistis, ut, sollemnitate Annuntiationis intercidente, una Nobiscum actum “consecrationis” renovaretis beatissimae Virgini Mariae, quam Nos etiam precem in Foro S. Petri, Romae, coram Imagine veneratae Virginis Fatimensis recitavimus.

Velimus postremo ut, ad varia acti Iubilaei extraordinarii tempora respicientes, simul omnes cum animo reputemus quam necessarium sit ut talis eventus divina germina abunde maturescant in gratiae fructus pro omnibus. Haec sit omnium Episcoporum, haec sacerdotum, haec Religiosorum Laicorumque cura: ne Anni Sancti celebratio sit tantummodo iucunda a mille ac mille milibus fidelium datae responsionis recordatio, qua scilicet apertum atque praeclarum fidei suae testimonium fecerunt, sed - per varia nempe tum spiritualis, tum pastoralis indolis incepta - ut celebratio illa imas conscientias ita movere pergat, ut bene agendi consilia, atque caritatis proposita, in totum erga Deum et fratres implendae, confirmentur.

Ceterum, haec optantes, Benedictionem Apostolicam vobis ex animo impertimus, quae ad socios etiam laboris fidelesque vestros pertineat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana