Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNES FERE

SANCTUS MARTINUS DUMENSIS EPISCOPUS,
ARCHIDIOECESIS BRACARENSIS PATRONUS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Omnes fere locorum Ecclesiae quosdam Sanctos peculiari colunt veneratione, sive quod ab iis ad fidem genitae sunt, sive quod auctae, firmatae, illustratae, sive denique quod pluries et multimodis eorum auxilium expertae, iure se sentiunt in eorundem esse tutela. Non aliam ob causam clerus et populus christianus archidioecesis Bracarensis, sacram a maioribus erga Sanctum Martinum Dumensem episcopum traditam pietatem et quasi singularem acceptam hereditatem, fervida constantia servant. Salutaribus huius religionis consideratis fructibus, Venerabilis Frater Henricus Dias Nogueira, Archiepiscopus Bracarensis, vοluntatem fidelium curae suae commissorum interpretans, electionem Sancti Martini Dumensis episcοpi in Patronum apud Deum eius archidiοecesis, quam niper diximus, auctoritate sua rite approbavit. Volens autem hoc actum Apostolica potestate muniri, enixe postulavit ut electionem illam et approbationem secundum normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30, confirmaremus. Nos igitur, ex sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino exaudita petitione, cum constet electionem et approbationem pro iuris praescripto esse peractas, suprema Nostra Apostolica auctoritate Sanctum Martinum Dumensem episcopum archidioecesis Bracarensis Patronum apud Deum confirmamus, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis secundum rubricas consequentibus; fidentes ex aucto Patroni sui honore fideles occasionem capturos, ut in religione et in morum disciplina proficient. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXIV, Pοntificatus Nostri septimo.

CAROLUS Card. CONFALONIERI, S. Collegii Decanus

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana