Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS IESUS CHRISTUS

VENERABILI SERVO DEI DIDACO ALOISIO DE SAN VITORES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dominus Iesus Christus, unus mediator Dei et hominum (1 Tim 2, 5), cum Sacram Scripturam in synagoga Nazarethana legeret, affirmavit in persona sua impleri verba prophetae de futuro Messia dicentis «Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde» (Lc 4, 16ss.; cf. Is 61, 1ss.). Tandem, ut missio eius in mundo perpetuaretur, revertens ad Patrem, discipulis mandavit: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare quaecumque mandavi vobis» (Mt 28, 19-20). Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbit, Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare (cf. Mc 3, 13s.).

Inter heroicos sacerdotes et religiosos qui, divinae vocationi respondentes, onus fidei inter gentes disseminandae perlibenter et usque ad sanguinis effusionem susceperunt, procul dubio adnumerandus est Didacus de San Vitores, qui die XII mensis Novembris anno MDCXXVII in civitate Burgos nobilissimo genere ortus est, patre scilicet Hieronymo de San Vitores de la Portilla, altissimo magistratu Regni Hispanici, et Francisca Alonso de Maluenda y Salamanca, quae a celeberrimo «Cid Campeador» Roderico Diaz de Vivar originem trahebat. In baptismate, quod septem post dies recepit, Dei Famulo nomen Didaci est impositum, cui postea ipse, ob ferventem erga sanctum Aloisium de Gonzaga pietatem, nomen Aloisii adiunxit.

Anno MDCXXXVIII Societatis Iesu Matritense Collegium «Imperiale» ingressus, ingenio et virtutibus ita excelluit, ut summo Instituti praemio mox decoratus sit. Ceterum Didaci dotes personales necnon parentum nobilitas, divitiae et potestas in tuto collocare eique promittere videbantur vitae curriculum quavis naturali satisfactione repletum.

Res vero diversimode evenerunt. Nam Dominus iam ad ostium cordis eius stabat et pulsare coeperat (cf. Apc 3, 20), cui Didacus illico ianuam aperuit. Carni et sanguini non acquiescens et strenua patris resistentia victa, nondum XIII annos natus, die XXV mensis Iulii anno MDCXL ingressus est Societatem Iesu, in eaque apud omnes, superiores et aequales, ob pietatis fervorem, virtutum omnium exercitium, affabilitatem et ingenii acumen, inde ab initio magnam de se exspectationem movit.

Tirocinio expleto et nuncupatis votis religiosis, simplicibus quidem sed perpetuis, Dei Famulus in studia superiora summa cum laude incubuit et die XXIII mensis Decembris anno MDCLI sacerdotio auctus est.

Ardenter quidem Servus Dei speraverat fore ut ad missiones exteras mitteretur; verba enim Domini «evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde» (Lc 4, 16) animum eius inde a prima iuventute percusserant; sed, voluntati superiorum oboediens, spatio plurium annorum in Hispania in magisterium studiosorum Universitatum et in varia apostolatus opera incubuit, donec Praepositus Generalis Gosvinus Nickel ei tandem concessit ut Manilam urbem peteret. Annis MDCLXII-MDCLXVI munera Magistri Novitiorum, Praefecti Studiorum et Professoris theologiae explevit; magnoque cum zelo etiam apostolatui inter indigenas se dedicavit.

Sed maxime in votis habebat insularum Marianarum incolis annuntiare Christum, de quo sciverat nihil eos ad id tempus audivisse. Difficultatibus cuiusvis generis tandem superatis, anno MDCLXVIII cum aliis Societatis Iesu sodalibus in insulam Guam pervenit et, cum inter navigandum satis de insulanorum difficili lingua esset edoctus, statim Iesum Christum in publica platea nuntiare coepit; atque iam ex eo primo sermone catechumenorum plurimi doctrina christiana erudiendos se dedisse dicuntur. Parvulos quoque ibidem statim baptizavisse fertur, pro quorum aeterna salute ipse et indesinenter orabat et cotidie corpus suum vexationibus affligebat, Deum adprecans ne morte abriperentur prius quam eos fide regeneratos vidisset.

Vitae quadriennio divinitus concesso, Dei Famulus indefesso zelo plures insulas Marianas visitavit, Evangelium Domini ubique annuntians, et sacramenta administrans; plura quoque templa construxit et aedificavit scholas pro iuventute utriusque sexus, pacem inter incolas conciliavit nec non sodales et catechistas omni tempore fulcivit atque sustinuit. Ceterum multa patientia, longanimitate, suavitate, caritate non ficta in ministerium evangelicum incubuit atque consolationes et cruces missionariorum expertus est. Dum autem opus sacerdotale in insula Guam penes pagum Tumon impense exsequebatur, die II mensis Aprilis anno MDCLXXII, ab irato apostata lancea transfossus est et animam efflavit, Dei misericordiam sibi suoque carnifici mitissime adprecatus.

Haec mors statim verum habita est martyrium; quapropter paulo post canonizations Causa initium habuit per canonicorum processuum celebrationem. Positio super martyrium solum haud ita multo ante confici potuit. Anno MCMLXXXIV exitu cum secundo Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum est actus et postea Patrum Cardinalium atque Episcoporum Congregatio Ordinaria. Decretum super martyrio coram Nobis promulgatum est die IX mensis Novembris eodem anno.

Statuimus dein ut beatifications ritus die VI mensis Octobris anno MCMLXXXV celebraretur.

Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missae sollemnia, hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Angeli Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Felixberti Camacho Flores, Archiepiscopi Aganiensis, Aloisii Mariae De Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Didacus Aloisius de San Vitores, Iosephus Maria Rubio et Franciscus Gárate, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Didaci Aloisii de San Vitores die secunda mensis Aprilis, Iosephi Mariae Rubio die secunda mensis Maii, Francisci Gárate die nona mensis Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem hic decrevimus, volumus nunc et in posterum vim habere, rebus quibusvis contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana