Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAXIMAM DE UNIVERSA

IN GUINEANA REPUBLICA CONDITUR NUNTIATURA APOSTOLICA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Maximam de universa Christi Ecclesia curam agentes, Nos, qui in pastoralibus expediendis negotiis probatam huius Sanctae Sedis consuetudinem sequimur, libenter inter alia etiam in Nuntiaturis Apostolicis apud varias Nationes condendis operam Nostram ponimus, adeo ut per Legatos Nostros tum publicae amicitiae rationes apte confirmentur et in tuto ponantur, quae singulis Dicionibus cum Apostolica Sede intercedere coeperint, tum bonum religionis et civitatis commune magis magisque hic illic inter homines foveatur. Nunc igitur, cum Respublica Guineana et Sancta haec Sedes amicitiae vinculis inter se iam re coniungantur, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, quod ratum facimus, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine hisce Litteris sueto more expeditis hac ipsa die Nuntiaturam Apostolicam instituimus in Republica Guineana necnon iura privilegia indulta ad eam quoque proinde deferimus, quae cuiusque huius ordinis Legationis sunt propria. Quod denique reliquum est, quae statuimus hisce Litteris Nostris, et volumus nunc et in posterum suos habere effectus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana