Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NEMINI QUIDEM

B. M. V. SIGNUM QUOD IN ECCLESIA PAROECIALI
LOCI V. D. ZAKOPANE-KRZEPTÓWKI COLITUR AB IPSO
SUMMO PONTIFICE PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Nemini quidem latet quanta dilectione quantoque filiali amore Nos ab ineunte aetate Beatam Mariam Virginem colamus; quam profecto dilectionem inducere in populum fidelem omnimodis annitimur, unde eidem quam maximus evenire possit spiritalis proventus. Idcirco magno cum gaudio obsequendum esse existimavimus optatis Venerabilis Fratris Nostri Francisci S. R. E. Cardinalis Macharski, Archiepiseopi Cracoviensis, qui, rogantibus quoque tum clero tum fidelibus, a Nobis plurima prece expostulavit ut Beatae Mariae Virginis imaginem ecclesiae paroecialis oppidi quod indigenae Zakopane-Krzeptówki vocitant, pretioso diademate redimiremus. Hoc signum enim magnum habet momentum et pondus, quippe quod veluti munus et pietatis fraternaeque necessitudinis documentum quondam ab Episcopo Leiriensi-Fatimensi donatum sit praeclaro illi Stephano S. R. E. Cardinali Wyszyński felicissimae recordationis. Nos quoque imaginem hanc, haud semel Ipsi contuiti sumus precesque Nostras fidenter fudimus; gaudentes insuper animadvertimus frequentes fidelium ibi adstare turmas ac Deiparam mariali rosario pie colere. Celebri igitur virorum mulierumque coetu coadunato, in Foro Petriano, Nos Nostrae Apostolicae potestatis usi plenitudine, hoc ipso die, pridie IX anniversarii diei ab initio Pontificatus Nostri, simulacrum quod superius memoravimus pretioso diademate coronavimus. Ipsa denique Virgo Maria benigne cunctis qui ad se decurrant usque se praestare velit opiferam; semperque maternis respicere oculis hos fideles ceterosque qui Eandem mariali rosario assidue venerantur.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Octobris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana