Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI MATRIS

BEATAE MARIAE VIRGINIS SCAPULARIS SEU DE MONTE CARMELO
IMAGO QUAE IN OPPIDO «CZERNA» COLITUR, IN ARCHIDIOECESIS
 CRACOVIENSIS FINIBUS, SACRO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dei Matris dilectionem et cultum quotiens profecto licet excitare in fidelium communitatibus et augere, Nos ardenti sane studio ac magna quadam laetitia perfundimur, quod non modo res ipsa praestantissima est ac prorsus frugifera, sed etiam cum intimo animi Nostri sensu optime congruit. Quapropter libentissime consentimus Beatae Mariae Virginis imaginem in oppido «Czerna» quae a fidelibus pientissime excolitur quaeque quodammodo artificio cum imagine apud Nos, in ecclesia videlicet Sanctae Mariae Maioris, asservata copulatur, ad ampliorem ordinem promoveri. Idcirco cum Venerabilis Frater Noster Franciscus S. R. E. Cardinalis Macharski, Archiepiscopus Cracoviensis, litteris die altero et vicesimo mensis Augusti anno MCMLXXXVII datis, expostulaverit ut veneranda imago Beatae Mariae Virginis Scapularis seu de Monte Carmelo in oppido «Czerna» nomine et auctoritate Nostro pretioso diademate redimiri posset, libenti quidem animo hanc potestatem facimus, in maiorem scilicet Dei honorem atque in augustissimae Christi Matris claram laudem. Probatis igitur iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re statuit consiliis, Venerabilis Frater Noster Franciscus Macharski, quem memoravimus, per se vel per alium quem idoneum iudicaverit, stata ac sollemni celebratione, imaginem Beatae Mariae Virginis quam supra diximus, poterit nomine et auctoritate Nostra coronare secundum liturgica praecepta. Contrariis nihil omnino obstantibus. Valde postremo confidimus fore ut fideles hac concessione magis magisque ad Dei Genitricem honorandam incitentur atque ad eiusdem pietatem et dilectionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Novembris anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana