Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUICUMQUE FECERIT

VENERABILI SERVO DEI GASPARI STANGGASSINGER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est» (Mt 12, 50).

Vita revera evangelica, in multa patientia, in longanimitate, in suavitate, in caritate non ficta (Ad gentes, 24), Venerabilis Servus Dei Gaspar Stanggassinger voluntatem suam per omnia ad Dei voluntatem conformavit pro hominum bono.

In domo paterna natus est in vico Unterkälberstein apud Berchtesgadum die XII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXI, ex sedecim filiis secundo loco genitus.

Multum eius spiritus facultatibus condicio profuit familiaris. A matre Crescentia Amort didicit filialem erga Virginem Mariam pietatem, quam per totam vitam servavit. Mater Dei non parvum habuit momentum in delectibus vitae eius decretoriis. A patre vero, et ipso Gaspare, indefatigatam accepit navitatem et prudentiam.

Novem annos natus, dum eucharistica celebratio agebatur, clare sensit ad vitam sacerdotalem vocationem. Hoc propositum maximi ponderis fuit ei annis quibus in studia incubuit. Hic appetitus effecit ut primis lycei annis difficultates superaret eamque voluntatis fortitudinem maturaret, qua exinde futura vicit impedimenta.

Illis quidem annis statuit se totum voluntati Dei concredere et sinere se obsequenter duci a Spiritu Sancto, quem peculiariter colebat. Hoc animo motus sedecim annorum votum castitatis nuncupavit.

Ingressus in seminarium maius Frisingense eum excitavit ad maiorem Domini Iesu imitationem, animadvertentem omnem in amore Dei et proximi progressum donum Dei esse. Ipsa in Cor Iesu religio continuae fuit ei meditationis Christi amoris mysterii stimulus, adeo ut exclamaret: «Perfectio est similitudo Iesu Christi quam maxima»; «Christi imitatio est nostra vocatio».

Gaspar hanc exercitavit imitationem in simplicitate rerum cotidia­narum, extraordinaria non quaerens, sed potius mentem intendens in occasiones, quas ei Dominus praebebat ut ipsius gratiam actuosam faceret. Per ferias, quas domi agebat praecipue enim iuvenes curabat, in quos tempus et scientiam conferebat, quos in excursionibus per mon­tes comitabatur, eos in itinere adhortaps ut Rosarium recitarent et aediculas Virgini dicatas viserent.

Gaspar Christi imitationem peregit tamquam apostolicum fervorem. Aliquot annos ante hac de re scripsit in libello: «Num cogitari potest status sublimior hoc, qui appellari potest "Servator animarum pro Deo proque aeternitate"»?

Harum rerum omnium consectarius fuit transitus a seminario ad vitam religiosam Congregationis SS.mi Redemptoris. Lectio vitae et operum S. Alfonsi, notitia Missionariorum Durrnbergensium eiusque votum ex toto vivendi pro aliis, desertiores animas servando, eum confirmaverunt ut discrimen obiret durum solitudinis eo vitae suae tempore tam gravi. Sed Virgo rursus, benigna mater, quodammodo pro eo vox Spiritus facta, Ottingae eum ad credendum adduxit electionem suam esse secundum Dei voluntatem.

Patientia et lenitas, quas non mediocri nisu est consecutus, ex peculiaribus notis eius fuerunt novitiates anno. Tunc proposuit: «Possum, volo, debeo sanctus fieri». Quod quidem persequi debebat conscius «Spiritui esse omnia facienda et omnia gratiam esse».

Ordinatus sacerdos die XVI mensis Iunii anno MDCCCLXXXXV, maxime cupiebat missionarius proficisci in Brasiliam. In locum huius optati Superiores munus substituerunt adiutoris in schola missionaria. Ob magnam humilitatem non solum grave hoc formatoris excepit officium, sed etiam in idem ardens suum apostolicum studium inseruit. Quod ad hoc attinet notavit: «Discipulorum vocationem tueri et excolere maius est quam maximos peccatores convertere, plus est quam luculentas praedicare missiones».

Pueri ei concrediti vehementem eius caritatem experiri potuerunt, humanissime praebitam. In amore, quo Gaspar Eucharistiam diligebat, ii exemplum invenerunt ut ex fide viserent et spem alerent in Eum qui non decipit. In se gerendi ratione prudentem, in eventibus interpretandis aequabilem et in diffieultatibus fortem, eum candidati Congregationis Sanctissimi Redemptoris animadverterunt benevolum Patris donum, omniaque haec exitus quoad vocationes probaverunt.

Peritonaei affectus inflammatione, unde obiit, denuo suum ostendit plenum erga Dei voluntatem obsequium. Cum in ultimis fuit, dolorem suum et vitam Domino obtulit pro bono alumnorum sibi creditorum. Die XXVI mensis Septembris anno MDCCCIC, eum omnino annos XXVIII et menses octo natum Christus gloriae suae maturum habuit. Continua sanctitatis fama Archiepiscopum Monacensem et Frisingensem adduxit ad ineundam canonizationis Causam die VIII mensis Aprilis anno MCMXXXV.

Processibus actin Ordinario, Informativo et Rogatoriali, die XXVII mensis Aprilis anno MCMLX est Causa introducta. Die XVI mensis Ianuarii anno MCMLXXX, consuetis perfectis inquisitionibus apud Congregationem pro Causis Sanctorum, Decretum est coram Nobis promulgatum, quo Servus Dei Gaspar. Stranggassinger agnoscebatur virtutes theologales, cardinales et adnexas gradu heroico exercuisse.

Antea, anno MCMLXI, Monachii Processus instructus erat de coniecto miraculo, anno MCMXXXV acto et deprecationi eiusdem Servi Dei tributo. Postquam est ex more a medicis et theologis exquisitum et probatum, est Nostra auctoritate editum Decretum super miro die XII mensis Decembris anno MCMLXXXVII.

Decrevimus denique ut Beatificationis ritus Romae fieret die XXIV mensis Aprilis, anno Mariali MCMLXXXVIII.

Hodie igitur, in foro ad Basilican spectante Sancti Petri in Vaticano, hanc inter sacra sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Ambrosiano, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis-Frisingensis, Ismaëlis Marii Castellano, Archiepiscopi Senensis-Collensis-Ilcinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonilli, Franciscus a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer, Gaspar Stanggassinger et Sabina Petrilli, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonilli die quinta Ianuarii; Francisci a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer die vicesima Martii; Gasparis Stanggassinger die vicesima sexta Septembris; Sabinae Petrilli die decima octava Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXVIII, Pontificatus nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana