Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNIS PAULI II
PONTIFICIS MAXIMI
 

EPISTULA APOSTOLICA

LITTERAE ENCYCLICAE

AD OMNES PERSONAS CONSECRATAS
COMMUNITATUM RELIGIOSARUM ET INSTITUTORUM SAECULARIUM
ANNO MARIALI VERTENTE  

 

“Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo” (Col. 3, 3).

Dilecti Fratres et Sorores in Christo,

I. Prooemium

LITTERAE ENCYCLICAE “Redemptoris Mater” sensum declarant Anni Marialis, quem nunc una cum universa Ecclesia exigimus, a superiore Pentecoste ad proximam Assumptionis Beatae Mariae Virginis sollemnitatem. Hoc temporis spatio nos Concilii Vaticani II doctrinam sequi nitimur, quod in Constitutione dogmatica de Ecclesia Dei Matrem tamquam eam indicavit, quae cunctum Dei populum praecedit in fidei peregrinatione, caritatis et perfectae cum Christo coniunctionis (Cfr. Lumen Gentium, 58. 63). Hanc ob rem, universa Ecclesia videt in Maria suam ipsius perfectam “figuram”. Quae autem Concilium, Patrum tradinonem tenens, de Ecclesia autumat, tamquam universali Populo Dei, oportet ii meditentur - pro sua quisque vocatione - qui ipsam hanc efficiunt communitatem.

Complures profecto vestrum, dilecti Fratres et Sorores, hoc anno redintegrare conantur conscientiam vinculi, quod inter Dei Matrem et propriam ipsorum in Ecclesia vocationem intercedit. Haec igitur Epistula, quam Mariali Anno ad vos mittimus, adiuvare vos vult in vestris de hoc argumento meditationibus, atque id facimus recogitantes de considerationibus, quas Congregatio pro Religiosis et Institutis Saecularibus iam comparavit (Cfr. I religiosi sulle orme di Maria, Libreria Editrice Vaticana, 1987). Eam conscribentes, exoptamus simul dilectionem patefacere qua vos Ecclesia prosequitur ob vestram vocationem, ob munus quod in Populo Dei expletis, tot in locis, tot modis. Ecclesiae haec omnia magnum sunt donum. Et, quandoquidem Dei Mater, ob partem quam in Christi mysterio habet, constanter adsit in Ecclesiae vita, vocatio vestra vestrumque servitium quaedam sunt huiusmodi eius praesentiae repercussio. Est itaque quaerendum qui huius “figurae” sit nexus cum personarum consecratarum vocatione, quae variis in Ordinibus, Congregationibus, Institutis suam Christo donationem perficere nituntur.

II. Vocationis nostrae mysterium cum Maria meditemur

In visitatione Elisabeth Mariam, cognatam suam, beatam vocavit ob eius fidem: “Et beata quae credidit quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino” (Luc. 1, 45).

Vere haec verba, Mariae in annuntiatione dicta, insueta fuerant; at diligens scripti Lucae lectio ostendit in ipsis de Deo veritatem contineri, iam omnino Evangelio et Novo Foederi consentaneam. Virgo Nazarethana est in inscrutabile immissa mysterium, quod Deus vivens est, Deus Trinus: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Hac in condicione est Virgini revelata vocatio ut Mater esset Messiae; cui vocationi respondit dicens: fiat: “Fiat mihi secundum verbum tuum” (Luc. 1, 38).

Dum de annuntiationis eventu meditamur, nos de ipsa nostra cogitamus vocatione. Haec semper quoddam discrimen est in innere nostrae cum Deo vivente necessitudinis. Unicuique namque vestrum novus quidam prospectus patefactus est et vestrae christianae vitae novus sensus novaque ratio indita sunt.

Hoc, profecto, respectu efficitur temporis futuri, vitae videlicet quam ipsa persona vivet, eius electionis maturique consilii. Vocationis momentum ipsam semper personam contingit, sed - sicut Nazareth factum est in annuntiatione - quandam eodem tempore “revelationem” Dei mysterii significat. Vocatio enim - antequam aliquid interius fiat in homine, antequam formam sumat electionis personalisque consilii - Dei electionem revocat, quae electioni consilioque humano antecessit. Christus, supremum vale dicens Apostolis de hac re locutus est: “Non vos me elegistis, sed ego elegi vos” (Io. 15, 16).

Haec optio - uti in annuntiatione evenit Mariae - nos sollicitat ut nos ipsos inveniamus in aeterni mysterii Dei altitudine, qui Amor est. Cum igitur Christus nos eligit, cum nobis dicit “sequere me”, tum - sicut Epistula ad Ephesios obtestatur - “Deus, Pater Domini nostri Iesu Chrisui” nos eligit in eo: “Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem . . . qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum . . . In laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo”. Denique “notum fecit nobis sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo” (Eph. 1, 4-6. 9).  

Haec verba, cum ad omnes homines pertinent, aeternam cunctorum singulorumque in Christo electionem declarant, vocationem videlicet ad sanctitatem, quae Dei filiorum adoptivorum est propria; simul autem sinunt nos mysterium perspicere cuiusvis vocationis, praesertim vocationis quae ad personas attinet consecratas. Hoc modo, dilecti Fratres et Sorores, quisque vestrum percipere potest quam altum sit quantumque naturam excedat id, quod quis experitur, cum Christum sequitur, qui invitat dicens: “Sequere me”. Tunc Pauli verborum veritas: “Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo” (Col. 3, 3), obvia et clara fit. Vocatio nostra in aeterno Dei mysterio abscondita est antequam interior eventus fiat in nobis, noster assensus, nostra optio nostrumque consilium.

Una ergo cum Virgine, in annuntiationis eventu qui Nazareth contigit, meditemur vocationis mysterium, quae “pars” nostra in Christo facta est et in Ecclesia.  

III. Nostrae consecrationis mysterium cum Maria meditemur

Apostolus scribit: “Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo” (Ibid.). Ab annuntiatione ad paschale transeamus Mysterium. Pauli sententia “mortui estis” eadem declarat, quae ipse exprimit in Epistula ad Romanos, cum de significatione Sacramenti scribit, quod nos in vitam inserit Christi: “An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus?” (Rom. 6, 3). Item modo memorata Epistulae ad Colossenses sententia “mortui estis” significat: “Consepulti . . . sumus cum ilio per baptismum in mortem, ut, quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus” (Ibid. 6, 4).

Deus ab aeternitate nos elegit in Filio suo dilecto, mundi Redemptore. Nostra hinc vocatio ad adoptionis gratiam filiorum Dei cum aeterna veritate convenit, iuxta quam “absconditi sumus cum Christo in Deo”. Vocatio haec, ad omnes christianos attinens, in tempore perficitur per baptismum, quod nos consepelit in Christi mortem. Hoc Sacramento incipit illud quoque nostrum “absconditos esse cum Christo in Deo”, hocque factum inscribitur in historia certi definitique hominis baptizati.

Sacramentaliter mortem Christi redemptricem communicantes, nos quoque cum eo consociamur in ipsius resurrectione (Cfr. Rom. 6, 5); plenam participamus illam “novitatem vitae” (Cfr. ibid. 6, 4), quam Christus iniit per ipsam resurrectionem in hominis historia. Haec “novitas vitae” liberationem imprimis significat ex hereditate peccati et ex servitute peccati (Cfr. ibid. 6, 1-11).

Simul autem - ac potissimum quidem - sanctificationem in veritate (Cfr. Io. 17, 17) indicat, in qua plene patefit prospectus coniunctionis cum Deo, vitae nempe in Deo. Itaque nostra hominum vita “est abscondita cum Christo in Deo”, et sacramentaliter et re ipsa. Sacramento viva veritas respondet gratiae sanctificantis, quae nostram humanam permeat vitam per communicationem vitae trinitariae.

Pauli verba, praesertim verba Epistulae ad Romanos, hanc totam praeferunt “novitatem vitae”, quae primo baptismo participatur, omnium vocationum principium continere, quae, vitae cursu, christianum christianamve incitabunt ad electionem et ad in Ecclesia conscium consilium. Etenim in quavis baptizati vocatione quidam relucet aspectus illius “sanctificationis in veritate”, quam Christus morte sua et resurrectione perfecit atque in Mysterio suo inclusit paschali: “Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate” (Ibid. 17, 19).

Hominis vocatio ad totam vitam suam consecrandam peculiari modo ad consecrationem ipsius Christi pro hominibus refertur. Ea ex radice oritur sacramentali Baptismi, quod in se primam et fundamentalem consecrationem Deo comprehendit. Consecratio per consiliorum evangelicorum professionem - id est per vota vel promissa - illius principii, quod est Baptismus, est congruens progressus. In consecratione matura subest optio, qua ipse Deus eligitur, videlicet responsio sponsalis Christi dilectioni. Cum enim ei nos tradimus ipsos ex toto et indivise, “eum sequi” cupimus, consilium capientes de castitate, paupertate et oboedientia servanda secundum evangelicorum consiliorum spiritum. Christo similes esse exoptamus, nostram ipsorum vitam conformantes ad beatitudinum spiritum in sermone Montano prolatarum. At potissimum caritatem quaerimus, quae omnia vitae consecratae elementa pervadit et veluti germanum “vinculum perfectionis” coagmentat (Cfr. Col. 3, 14; cfr. Lumen Gentium, 44; Perfectae Caritatis, 1. 6; Codex Iuris Canonici, can. 573 § 1; can. 710).

Haec omnia complectitur significatio ipsa illius Paulini actus “moriendi” qui ratione quidem sacramentali in Baptismo incohatur. Hoc est mori cum Christo, quod efficit ut eius fructum resurrectionis participes simus, ad frumenti grani similitudinem quod cadens in terram “moritur” novam in vitam (Cfr. Io. 12, 24). Personae enim consecratio compleri tantummodo possit, quatenus ea omnia, quae per vincula sacra talem constituit “novitatem vitae”, quae vitam nostram uti hominum componunt, “absconduntur” in Christo: scilicet vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Col. 3, 3).

Porro si cuius hominis consecratio saltem humano iudicio comparari potest cum “vitae amissione”, simul tamen ea brevissima via est ad illam denuo “inveniendam”. Dicit namque Christus: “Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam” (Matth. 10, 39). Extremam haec verba indolem Evangelii certissime declarant. Eodem autem tempore, facile quis percipit quantum ad hominem haec referantur, quam singularis sit eorum anthropologica vis. Quid homini ipsi principalius est, sive viro sive mulieri, quam id ipsum: iterum sese reperire, rursus se invenire in Christo, quoniam “omnis plenitudo” Christus est? (Cfr. Col. 2, 9).

Ad consecrationis per evangelicorum consiliorum professionem argumentum ipsius hominis spectantes hae notiones sinunt usque nos deversari intra paschale Mysterium. Una cum Maria consortes esse huius mortis studeamus, quae nobis “vitae novae” fructus adtulit in resurrectione. Talis in Cruce mors contumeliam prae se tulit faitque proprii Filii mors! At illic omnino sub Cruce, “ubi non sine divino consilio stetit” (Lumen Gentium, 58), nonne intellexit Maria, novo quodam modo, illa omnia quae annuntiationis audiverat iam die? Illic profecto, per gladium qui “eius pertransiit animam” (Cfr. Luc. 2, 35), per incomparabilem “kenosim fidei” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 18), nonne Maria perspexit usque ad imum plenam de sua maternitate veritatem? Illic plane nonne sese decretorio aliquo modo eandem effecit atque talem veritatem, “denuo inveniendo animam”, quam in Calvariae experimento “perdere” via acerbissima debuit pro Christo et Evangelio?

In hac ergo veritate, quae de maternitate divina denuo “invenitur”, quae “pars” fuit Mariae iam inde ab annuntiationis tempore, voces Christi inscribuntur ex Crucis culmine enuntiatae, quae apostolum designant Ioannem, hominem nempe demonstrant: “Ecce filius tuus!” (Io. 19, 26).

Dilectissimi Fratres ac Sorores: per vocationem nostram, nostram per consecrationem redeamus perpetuo ad penetralia paschalis Mysterii. Sistamus nos apud Crucem Christi, ipsius iuxta Matrem. Vocationem nostram ab illa discamus. Nonne Christus ipse aliquando est elocutus: “Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ípse meus frater et soror et mater est”? (Matth. 12, 50).

IV. Cum Maria proprium vestrum ponderemus apostolatum

Paschalia eventa ad Pentecostem nos dirigunt, illum ad diem quo “venerit ille Spiritus veritatis” ut deducat “in omnem veritatem” (Cfr. Io. 16, 13) Apostolos cunctamque Ecclesiam super ipsos conditam veluti fundamenta (Cfr. Lumen Gentium, 19) per generis humani historiam.

Adfert ín Cenaculum Pentecostes Maria “novam maternitatem”, quae eius facta est “pars” apud Crucem. In ea permanere debet haec maternitas, at eodem quidem tempore ab ea tamquam “figura” transferri in universam Ecclesiam, quae toti orbi patefacta est adventus Paracliti Spiritus die. Quotquot in Cenaculum convenerunt, conscii sibi sunt vitam suam, a reditus Christi ad Patrem tempore, cum Ipso absconditam esse in Deo. Qua ex conscientia magis vivit Maria quam alius quispiam.

In mundum Deus venit et ex illa natus est “Filius hominis”, ut aeternae satisfaceret Patris voluntati qui “sic . . . dilexit . . . mundum” (Cfr. Io. 3, 16). Verumtamen, cum Emmanuelem sese praestaret Verbum (Deum nobiscum), Pater Filius et Spiritus Sanctus id etiam altius aperuerunt, quod dicit Ioannes: mundus “in ipso manet” (Cfr. 1 Io. 3, 24). “In ipso enim vivimus et movemur et sumus” (Act. 17, 28). Rerum creatarum universitatem amplectitur Deus potentia sua creatrice, quae per Christum revelata est maxime veluti amoris potentia. Verbi dein ipsa Incarnatio, ineffabile atque indelebile documentum Dei “immanentiae” in mundo, nova prorsus ratione eius aperuit “transcendentiam”. Quod omne iam completum est atque in Mysterio paschali conclusum. Filii autem decessio, qui est “primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15) novam excitavit illius exspectationem qui omnia replet: “quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum” (Sap. 1, 7).

Qui vero una cum Maria in Cenaculo Hierosolymitano diem praestolabantur Pentecostes, iam illa experti sunt “tempora nova”. Perflante enim veritatis Spiritu exire eos oportet de Cenaculo, ut cum eodem Spiritu testificentur Christum crucifixum ac resuscitatum (Cfr. Io. 15, 26-27). Hac de causa Deum patefaciant tamquam amorem recesse est, qui complectitur orbem simulque penetrat; omnibus persuadere debent cum Christo eos vocari ad “moriendum” in ipsius mortis potentia, ut ad vitam resurgant cum Christo absconditam in Deo.

Hoc prorsus efficit quasi nucleum ipsum apostolici muneris Ecclesiae. Apostoli, qui Pentecostes die ex Cenaculo sunt egressi, principium evaserunt Ecclesiae, tota quae apostolica est ac persistit constanter in statu missionis. Hac in Ecclesia quisque iam de Baptismi sacramento deindeque Chrismatis vocationem percipit quae - uti meminit Concilium - suapte natura et essentia est vocatio ad apostolatum (Cfr. Apostolicam Actuositatem, 2).

Initium sumpsit Marialis Annus in sollemnitate Pentecostes, ut universi cum Maria in Cenaculum invitari se sentiant, unde tota apostolica Ecclesiae via a generatione in generationem capit principium. Inter invitatos autem manifesto invenimini vos, cari Fratres ac Sorores, qui impellente Sancti Spiritus virtute vitam vestram exstruxistis vestramque vocationem in peculiaris consecrationis principio, alicuius devotionis universalis ad Deum. Haec proinde ad Cenaculum invitatio Pentecostes significat debere vos renovare altiusque investigare vocationis vestrae conscientiam duas quidem in partes. Altera continetur illius apostolatus confirmatione, quae in ipsa reperitur consecratione; altera efficitur renovatione muluplicium munerum apostolicorum, quae ex eadem consecratione procedunt intra ipsos limites spiritus et finis tum Communitatum vestrarum atque Institutorum, tum uniuscuiusque vestrum.

In Cenaculo Pentecostes studete congredi cum Maria. Nemo magis quam illa ad salutarem hanc vos adducet visionem veritatis de Deo et homine, de Deo et mundo, quae Pauli circumscribitur verbis: “Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!” (Col. 3, 3). Amplexantur hae voces tam paradoxum quam nucleum ipsum nuntii evangelici. Vos, dilecti Fratres et Sorores, utpote Deo consecratae personae, peculiaribus fruimini facultatibus, quibus hoc evangelicum paradoxum et nuntium hominibus aperiatis. Vestrum insuper est omnibus enuntiare - in mysterio crucis et resurrectionis - quantum mundus omnesque creatae res “in Deo” sint, quantumque nos in eo “vivamus, moveamur et simus”, quantum Deus hic, qui caritas est, omnia complectatur et omnes, quantum demum caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Cfr. Rom. 5, 5).

Christus vos “elegit de mundo”, atque mundus ipse vestra indiget electione, etiamsi incuriosus interdum videtur eiusdem ac nullum ei tribuere momentum. Mundus hoc eget vestro “abscondi cum Christo in Deo”, tametsi nonnumquam clausurae monasticae improbat formas. Etenim in “vos abscondendi” ipsa vi, una cum Apostolis cunctaque Ecclesia, uti proprium orationis sacerdotalis nuntium nostri Salvatoris excipere potestis: “Sicut tu (Pater) me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum” (Io. 17, 18). Vos huius missionis, missionis inquimus apostolicae Ecclesiae, participes estis (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 574 § 2); participes profecto singulari modo prorsusque vestro, secundum vestrum “proprium donum” (Cfr. 1 Cor. 7, 7). Quisque vestrum eam participat et eo magis, quo magis eius vita “est abscondita cum Christo in Deo”. Hic est fons ipse apostolatus vestri.

Eiusmodi apostolatus fundamentalis modus non potest festinanter mutari per mentis conformationem huic saeculo (Cfr. Rom. 12, 2). Verum quidem est vos saepe experiri mundum amare “quod suum est”: “Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret” (Io. 15, 19). Christus enim is est, qui vos “elegit de mundo”, et quidem elegit vos “ut salvetur mundus per ipsum” (Cfr. ibid. 3, 17). Hac ipsa de causa vestrum “abscondi cum Christo in Deo” non est omnino vobis deserendum, cum sit haec condicio necessaria, ut mundus credat in salvificam Christi virtutem. Id “abscondi”, principium ducens ex vestra consecratione, efficit unumquemque vestrum personam credibilem et claram: et hoc non obserat, at contra reserat prae vobis “mundum”. Etenim “Consilia evangelica - uti iam vobis diximus in Adhortatione Apostolica “Redemptionis Donum” - secundum id quod iis est essentialiter propositum, renovationi creaturae deserviunt: mundus debet per ea subici homini ut homo ipse perfecte Deo donetur” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Donum, 9).

Societas operis “Marialis auctus” in Ecclesia universa, veluti Marialis Anni proventus primarii, multis diversisque efficietur modis iuxta cuiusque Instituti propriam vocationem, eoque prosperior erit, quo magis eadem Instituta agent cum fide erga peculiare suum donum. Itaque:

a) Instituta, quae integre ad contemplationem ordinantur, cum “in solitudine ac silentio, in assidua prece et alacri paenitentia soli Deo vacent, quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas, praeclaram partem - ut ea Concilium Vaticanum II monet - semper retinent in Corpore Christi mystico” (Perfectae Caritatis, 7).

Qua re, hoc gratiae peculiari anno, Mariam contuens Ecclesia sentit se attentam esse obsequentemque vitae contemplativae amplae traditioni, quam viri et mulieres, in hoc charismate manentes, redintegrare valuerunt et alere pro communitate ecclesiali proque hominum universae societatis bono. Sanctissima Virgo tanta fuit spiritali fecunditate praedita, ut facta sit Ecclesiae Mater totiusque humani generis. Silentio, Dei verbum continenter auscultans arcteque cum Domino coniuncta, Maria instrumentum evasit salutis, cum Filio suo divino Iesu Christo. Se igitur consolentur omnes qui vitae contemplativae se voverunt, quandoquidem Ecclesia itemque mundus, qui est eidem evangelizandus, non modicum excipiant lumen et robur a Domino, per eorum absconditam et orantem vitam; persequentes pariter Ancillae Domini humilitatis, solitudinis perpetuaeque communionis cum Deo exempla, in amore crescant vocationis suae, animarum contemplationi deditarum.

b) Quot vero Religiosi viri ac mulieres ad vitam apostolicam se conferunt, ad evangelizationem, ad caritatis opera et misericordiae, in Maria exemplar inveniunt caritatis erga Deum et homines; quod sequentes acriter fideliterque, necessitatibus respondere poterunt hominum qui, rebus certis carentes, veritate Deique sensu, afflictantur; vel iniquitatibus vexantur, discriminibus, oppressionibus, bellis, fame. Una cum Maria condiciones participare poterunt fratrum suorum atque Ecclesiae auxiliari, prompti sane ad officia praestanda pro hominum salute, qui itineri eius hodie obvii sunt.

c) Institutorum saecularium sodales, cotidianam vitam in diversis hominum ordinibus agentes, in Maria specimen reperiunt et auxilium ut hominibus, quibuscum in saeculi condicionibus partem habent, praebere valeant sensum concordiae et pulchritudinis vitae humanae, quae eo maior est et laetior, quo magis Deo patet; actae vitae testimonium ut in bono communitates aedificent humana persona digniores in dies; comprobare denique temporales res, Evangelii vi patratas, recreare posse humanum consortium, illud liberius iustiusque reddendo pro bono omnium Dei filiorum, mundi universi Domini omniumque donorum largitoris. Hoc canticum erit, quad homo ipse, haud aliter ac Maria, Deo cantare poterit, omnipotentem eum agnoscens et misericordem. Si impensius studueritis secundum vestram vocationem omnino vivere et praeclarum suspexeritis exemplar illius, quae perfecte Deo consecrata fuit, Matris scilicet Iesu et Ecclesiae, evangelicae vestrae testificationis crescet efficacia atque hac de re pastoralis actio vocationibus excitandis proficiet.

Non pauca quidem Instituta hodiernis temporibus vocationes valde desiderant multisque profecto in locis Ecclesia animadvertit plures ad vitam consecratam vocationes esse necessarias.

Atqui Marialis Annus vocationes poterit suscitare si fidentius a Maria auxilium petetur, veluti a matre quae familiae ministrat et simul omnium Ecclesiae partes impensius sentient suum esse ad vitam consecratam in Ecclesia fovendam conferre.  

V. Conclusio

Mariali vertente Anno, Christifideles omnes, iuxta Ecclesiae mentem, invitantur ad meditandam Deiparae Virginis praesentiam in mysterio Christi ipsiusque Ecclesiae (Cfr. Lumen Gentium, 52-69). Haec Epistula incitamento est ut consideretis praesentiam hanc in cordibus vestris, in historia animae vestrae vestraeque cuiusque vocationis simulque in religiosis Communitatibus, Ordinibus, Congregationibus Institutisque saecularibus.

Annus Marialis, licet profecto affirmare, factus est tempus singularis “peregrinationis” in vestigiis Eius, quae in fidei peregrinatione cunctum Dei “praecedit” populum: praecedit scilicet omnes et quemque vestrum. Haec peregrinatio multiplices prae se fert modos et ambitus: nationes totae enim, quin immo continentes ad marialia Sanctuaria conveniunt, ne de singulis Christifidelibus loquamur, qui sua “interiora” habent sanctuaria, in quibus Maria eos ducit in via fidei, spei et coniunctionis amoris cum Christo (Cfr. Lumen Gentium, 63. 68).

Ordines crebro, Congregationes et Instituta una cum usibus nonnumquam perantiquis, Sanctuaria quoque habent sua, “loca” scilicet praesentiae Mariae, quibus eorundem iuncta est religio et ipsa eorum vitae et muneris in Ecclesia historia. “Loca” haec mentem profecto ad Virginis Matris peculiaria mysteria revocant ad condiciones, ad eius vitae eventus, ad testimonia demum experientiarum spiritualium Conditorum vel ad eorum charismatum significationem, quae deinceps ad cunctas transierunt communitates.

Hoc vero Anno potissimum his in “locis”, his in “Sanctuariis” adesse annitimini. Novum perquirite in his robur, sincerae renovationis vitae vestrae consecratae vias simulque nova consilia novasque apostolatus rationes. Vestigate in iis vestram identitatem, sic ut paterfamilias ille idemque sapiens vir “qui profert de thesauro suo nova et vetera” (Matth. 13, 52). Sic esto! Quaerite per Mariam spiritalem vigorem, cum ipsa iuvenescite. Pro vocationibus orate. Denique “quodcumque dixerit vobis, facite”, ut admonuit Virgo in Cana Galilaeae (Cfr. Io. 2, 5). Hoc a vobis, hoc vobis exoptat Maria, Sancti Spiritus mystica Sponsa ac Mater nostra. Quin adhortor vos, ut huic Mariae voto actu communi fiduciae respondeatis, quae sane “respondet matris amori” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 45).

Hoc Mariali Anno Nos quoque ipsi Ei quemque vestrum concredimus intimo ex animo, Communitates pariter vestras, vobisque tandem benedicimus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXII mensis Maii, in Pentecostes sollemnitate, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana