Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD EST ECCLESIAE

BEATAE MARIAE VIRGINIS VULGO «LA VIRGEN DEL VIEJO»
APPELLATAE SIMULACRUM, QUOD INTRA FINSES DIOECESIS LEONENSIS
IN NICARAGUA EXCOLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quod est Ecclesiae Leonensis in Nicaragua memoriae proditum certisque comprobatur Curiae documentis, de peculiari venerationis cultu dubitari nequit, quo illic praeclaram in suo Sanctuario asservatam B. V. Mariae imaginem nomine «La Virgen del Viejo» totius regionis Christifideles inde a saec. XVII pie prosequi consueverunt. Ad id enim simulacrum Deiparae Virginis Mariae, quae in ipsis iam illius Nationis primordiis christianam avorum confirmavit Fidem neque cessat aetatis nostrae Christifideles adhuc studiose tueri, complures quotannis peregrinantur Nicaraguani, qui tantae Matri illic supplicent devoti a Deoque opera et misericordiam, ea intercedente, et alia beneficia impetrent, quive gratos utrique se praebeant. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Iulianus Aloisius Barni, Episcopus Leonensis in Nicaragua, hand ita pridem per litteras die XX mensis Octobris datas, quibus sua et cleri populique exprompsit vota, a Sancta hac Sede poposcit ut memorata B.M.V. imago novo decoraretur honore. Nos igitur, qui quam maxime Marialem cultum in universa Ecclesia provehendum curamus, vi et potestate Nostra Apostolica libenter hisce ipsis Litteris facultatem petenti facimus, ut Nostro ipse nomine et auctoritate vetusto illi meritoque dilaudato Sanctissimae Virginis Mariae simulacro «La Virgen del Viejo» pretiosum imponat diadema, seu insigne regium, servatis de ritu ac formula iure sancitis. Quod reliquum est, has Apostolicas Litteras hodie ad perpetuam rei memoriam expeditas effectus suos nunc et in posterum habere volumus, contrariis quibuslibet rebus hand obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Decembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana