Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRO EXPLORATO

IN DIOECESI CERRETANA-THELESINA-SANCTAE AGATHAE GOTHORUM
 TEMPLUM B. M. V. IN CAELUM ASSUMPTAE ET SANCTO PHILIPPO NERI
 DICATUM TTITULO EXORNATUR AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pro explorato habemus in oppido vulgo «Guardia Sanframondi» intra fines dioecesis Cerretanae-Thelesinae-Sanctae Agathae Gothorum templum Beatae Virginis Mariae in caelum Assumptae necnon Sancti Philippi Neri sacrum, quod usque ab anno MCDLV ibi exstat, certa quadam honestandum esse laude. Cum paroeciale id prius templum esset atque deinceps in sanctuarium Mariale conversum, anno denique MDCLV Confoederationi Oratorii S. Philippi Neri traditum est ab Alexandro VII, decessore Nostro; cumque super vetustioris ruinas ipsum post terrae motus annorum MCDLXV et MDCLXXXVIII rursus aedificatum aut in pristinum restitutum esse constaret, de nova e contra consecratione dubitaretur, postremum idcirco consecratum est anno MCMLXXXVIII. Quod pluris tamen est, ecclesialem utique sollicitudinem omnemque curam spectantes Reverendorum sodalium memorati Oratorii S. Philippi Neri, animo libenter fingimus publicum in praesenti incrementum eiusmodi sacrae aedis et ad christianam fidem alendam et ad pietatem erga caelicam Christifidelium Matrem tuendam haud parum conferre posse. Hac potissimum de causa Nos, qui audiendas esse censemus preces huic Sanctae Sedi nuper, una cum votis etiam cleri populique illius loci ad idem propensi, a Venerabili Fratre Leonardo Felice, Episcopo Cerretano-Thelesino-Sanctae Agathae Gothorum, adhibitas, ut clarum templum illud titulo Basilicae Minoris rite decoretur, hodie ex sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam probatam ratam facimus, Nostraque ex Apostolica potestate et harum Litterarum virtute quod diximus templum vetustum insigneque sanctuarium B.M.V. in caelum Assumptae Sanctoque Philippo Neri dicatum ad gradum honoremque Basilicae Minoris, et quidem perpetuum in modum, evehimus, omnibus eidem traditis iuribus et privilegiis ad reliquas eiusdem ordinis Basilicas pertinentibus, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum sunt iure servanda. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Quas Nostras Litteras nunc et in posterum religiose observari volumus omnemque suos habere effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Septembris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana