Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUEMADMODUM COMMUNICATIS

VENERABILIBUS SERVIS DEI NICEPHORO ET XXV SOCIIS C. P.
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes» (1 Pe 4, 13). Vere Christi passionibus communicaverunt sodales Communitatis C. P. vici Daimiel in dioecesi Civitatis Regalensis in Hispania, quarto quidem voto religioso devincti «promovendi pro viribus devotionem Dominicae Passionis iuxta Regulam et Constitutiones Congregationis». Cum enim hora magni discriminis venit, parati fuerunt lavare stolas suas in Sanguine Agni (cf. Apc 7, 14), laeti pro certo habentes copiosam se mercedem in caelis esse consecuturos (cf. Mt 5, 11).

Iam inde a die III mensis Iunii anni MCMXXXIII Decessor Noster Pius PP. XI per Litteras Encyclicas «Dilectissima Nobis» omnibus catholicis Episcopis indicaverat gravem Ecclesiae Hispanicae condicionem; sed procedente tempore res in peius mutatae sunt, praesertim anno MCMXXXVI.

Communitas C. P. vici Daimiel tum ex triginta constabat religiosis professis, quorum maior pars erant clerici scholae philosophicae, deprecationi diurnae et nocturnae intenti, secundum Regulam S. Pauli a Cruce, paenitentiae et studio in paupertate et solitudine, minime rerum civilium et socialium eius aetatis participes. Cum aliquod periculum contra Communitatem auditum est, P. Nicephorus a Iesu et Maria, Praepositus Provincialis Caesaraugustae domicilium habens, ad vicum Daimiel se contulit ut eventus futuros cum sodalibus fratribus communicaret, vigil et sollicitus pastor. Nocte enim inter dies XXI et XXII mensis Iulii anno MCMXXXVI ducentorum fere militianorum multitudo Communitatem violentia expergefecit, aditus et ecclesiae portas nitens moliri. P. Nicephorus iussit religiosos citatim in ecclesiam descendere, «S. Cristo de la Luz» dicatam, simul eos adhortans mollibus his verbis: «Calvariae cives, nostrum hoc est Gethsemani ... Nobiscum est Iesus, nos confirmat et sustinet: agite ergo, ad moriendum pro Christo» ! Accepta delude et impertita omnibus absolutions generali, P. Nicephorus Eucharistiam distribuit, tamquam supremum Viaticum, reliquasque particulas consumpsit.

Ecclesiae portis reclusis, militiani armati religiosis praeceperunt ut ad coemeterium pergerent, etsi P. Nicephorus affirmabat omnes paratos esse an mortem in ipsa ecclesia oppetendam. Cum apud coemeterium pervenerunt, eis imperatum est ut ab urbe digrederentur ad suum recessum numquam redituri, morte proposita. Persecutores equidem de iis damnandis iam cogitaverant, quamvis in locis diebusque diversis eorum mors contigerit. Exinde religiosi globatim seiuncti sunt, suam ingredientes «Viam Crucis», quae est cruento vitae sacrificio confecta. Ex iis quinque de strage elapsi sunt, qui postea praestantes in Processibus Canonicis testes fuerunt. Ceteri XXVI plumbo interfecti sunt, in hos manipulos divisos:

Manipulum primum.

Cum diverse discesserunt P. Nicephoro undecim religiosi iuncti sunt, qui ad ferratae viae stationem pedibus profecti sunt loci El Campillo, ubi hamaxosticho adhibito Manzanarem iter fecerunt. Illuc advecti, a malitianis agniti uti religiosi, iuxta viam ferratam dispositi ballistis ignivomis necati sunt die XXIII mensis Iulii anno MCMXXXVI. Quinque ictu statim mortui sunt, alius post paucas horas in valetudinario exspiravit; reliqui sex, gravius minusve graviter sauciati, in valetudinarium sunt deducti et postmodo, prout dicemus, plumbeis glandibus transfossi. Primae victimae fuerunt:

I - Nicephorus a Iesu et Maria (in saec. Vincentius Díez Tejerina), natus die XVII mensis Februarii anno MDCCCLXXXXIII in oppido Herreruela de Castilleria dioecesis Palentinae, professus a die VII mensis Martii anni MCMIX et sacerdos a die XVII Iunii anni MCMXVI. Iam in Mexico in carcerem inclusus propter fidem, dein missionarius in Cuba, a mense Iunio anni MCMXXXV Praepositus Provincialis erat domicilium habens Caesaraugustae. Communitati vici Daimiel aggregatus, significationem plene explevit fausti sui nominis religiosi, quae est: «Deductor victoriae» ipsi et sodalibus fratribus.

II - Iosephus a Sacris Cordibus (in saec. Estalayo García), ortus calendis Martiis anno MCMXV in loco San Martín de Perapertú dioecesis Palentinae, qui professionem C. P. fecit die XXIX mensis Octobris anno MCMXXXIII suumque philosophicum tirocinium conclusit gloria martyrii.

III - Epiphanius a S. Michaele (in saec. Sierra Conde), qui die XII Martii ortus anno MCMXVI in oppido S. Martín de los Herreros dioecesis Palentinae, est die III mensis Octobris vota professus anno MCMXXXV.

IV - Abilius a Cruce (in saec. Ramos y Ramos), qui, ortus die XXII mensis Februarii anno MCMXVII in loco Resoba, dioecesis Palentinae, vota religiosa nuncupavit die XXIII mensis Octobris anno MCMXXXV.

V - Zacharias a SS. Sacramento (in saes. Fernández Crespo), natus in loco Cintruénigo, in dioecesi Pampilonensi-Tudelensi, die XXIV mensis Martii anno MCMXVII, qui et ipse vota religiosa nuncupavit die XXXIII mensis Octobris anno MCMXXXV.

VI - Fulgentius a Corde Mariae (in saec. Calvo Sánchez), qui ortus die XVI mensis Ianuarii anno MCMXVII in oppido Cubillo de Ojeda, in dioecesi Palentina, professionem fecit die XXIX Octobris anno MCMXXXIII. Graviter capite saucius in Manzanarense valetudinarium deductus, ibi paucis post horis extremum spiritum effudit die XXIII Iulii anno MCMXXXVI.

Manipulum secundum:

Novem religiosi, duce Rectore P. Germano, iter habuerunt Civitatem Regalensem, ubi vexationes passi sunt et contemptus. Fide publica obtenta ad urbem Matritum, in hamaxosticho uti religiosi communitatis loci Daimiel cogniti sunt. In statione viae ferratae oppidi Carabanchel Bajo, apud Matritum, iussi descendere, ibidem plumbo interfecti sunt die XXIII mensis Iulii, anno MCMXXXVI, mane. Hi fuerunt:

VII - Germanus a Iesu et Maria (in saec. Emmanuel Pérez Giménez), ortus die VII Septembris anno MDCCCIIC in loco Cornago, in dioecesi Calagurritana, professus a die V mensis Maii anni MCMXV, Romae ordinatus die XXII mensis Septembris anno MCMXXIII. Recessus C. P. loci Daimiel Rector fuit a mense Iulio anni MCMXXXV.

VIII - Philippus a S. Corde Mariae (in saec. Valcabado Granado), die XXVI Maii anno MDCCCLXXIV natus in oppido San Martín de Rubiales, in dioecesi Oxomensi, professus a die III Iunii anni MDCCCXC et sacerdos a die XVII Septembris anni MDCCCIIIC. Ab anno MCMXXIX Communitatis confessarius fuit et magister spiritus.

IX - Maurilius a Iesu Infante (in saec. Macho Rodríguez), Idibus Martiis natus anno MCMXV in vico Villafria, in dioecesi Palentina, professus a die XXIII Octobris anni MCMXXXII, scholae philosophicae finem facturus.

X - Iosephus a Iesu et Maria (in saec. Osés Sainz), in oppido Peralta, in dioecesi Pampilonensi, die XXIX mensis Aprilis natus anno MCMXV, qui vota religiosa professus est die XXVIII mensis Octobris anno MCMXXXIII.

XI - Iulius a Sacro Corde (in saec. Mediavilla Concejero), Nonis Maiis natus anno MCMXV in vico La Lastra, in dioecesi Palentina, a die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII professus.

XII - Iosephus Maria a Iesu Moriente (in saec. Ruiz Martínez), die III mensis Februarii anno MCMXVII ortus in pago Puente la Reina, in dioecesi Pampilonensi, et professus a die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII.

XIII - Laurinus a Iesu Crucifixo (in saec. Proaño Cuesta), die XIV mensis Aprilis anno MCMXVI natus in vico Villafria, intra fines dioecesis Palentinae, professus a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXXV.

XIV - Anacarius ab Immaculata (in saec. Benito Nozal), die XXIII mensis Septembris ortus anno MCMVI in pago Beccerril del Carpio, intra fines dioecesis Palentinae, qui professus est tamquam frater coadjutor die IV mensis Decembris anno MCMXXII.

XV - Philippus a S. Michaele (in saec. Ruiz Fraile), pridie Nonas Martias natus anno MCMXV in vico Quintanilla de la Berzosa, in dioecesi Palentina, qui professus est tamquam frater coadiutor die XXIII mensis Octobris anno MCMXXXII.

Manipulum tertium:

Post nocturnam Communitatis expulsionem tres alii religiosi Malagón iter fecerunt. Antea in illius loci municipium inclusi, sunt deinde in hamaxostichum inducti Matritum procedentem. Sed in viae ferratae statione loci Urdae (in provincia Toletana), iussi demittere se a militianis sunt ibi plumbo interfecti, die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI. Hi fuerunt :

XVI - Petrus a Corde (in saec. Largo Redondo), die XIX mensis Maii ortus anno MCMVII in loco Alba de los Cardaños, in dioecesi Palentina, professus a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXIII et sacerdos a die XIX Iunii anni MCMXXXII.

XVII - Felix a Quinque Vulneribus (in saec. Ugalde Irurzun), die VI Novembris natus anno MCMxv in oppido Mendigorría, in dioecesi Pampilonensi, professus a die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII.

XVIII - Benedictus a Virgine «del Villar» (in saec. Solana Ruiz), die IV Ianuarii ortus anno MDCCCIIC in vico Cintruénigo, in dioecesi Pampilonensi-Tudelensi, et professus, tamquam frater coadjutor, a die XXIX mensis Iunii anni MCMXIV.

Manipulum quartum:

Duo religiosi, una cum iis qui evaserant, a quibus postea discesserunt, Civitatem Regalensem iter fecerunt. Cum aliorum Institutorum religiosis apud benevolam familiam duos fere menses manserunt. A militianis avecti, sunt plumbo transfossi die XXV mensis Septembris anno MCMXXXVI in oppido Carrión de Calatrava. Hi fuerunt:

XIX - Ioannes Petrus a S. Antonio (in saec. Iosephus Maria Bengoa Aranguren), die XIX mensis Iunii natus anno MDCCCXC in oppido Guesatibar, in dioecesi S. Sebastiani, professus a die IX mensis Novembris anni MCMVIII et sacerdos a die XVII mensis Iunii anni MCMXVI, Rectoris Communitatis Vicarius.

XX - Paulus Maria a S. Ioseph (in saec. Petrus Leoz y Portillo), die XVI Februarii natus anno MDCCCLXXXII in oppido Leoz, in dioecesi Pampilonensi, professus tamquam frater coadjutor a die XII mensis Septembris anni MCMIX, Communitatis C. P. ianitor.

Manipulum quintum:

Sex hi reliqui religiosi C. P. adiuncti erant manipulo cui P. Nicephorus praeerat. In plumbearum glandium emissione, quae die XXIII mensis Iulii contigit anno MCMXXXVI omnes graviter minusve graviter vulnerati, sed deducti postea in valetudinarium Manzanarense, curati sunt et convaluerunt, adeo ut ceteris qui in hoc iacebant essent auxilio. Sed die XXIII mensis Octobris a militianis asportati sunt et pyrobolorum ictibus interfecti in via, quae ab oppido Manzanares ad victim ducit Daimiel, duplici fidelitatis testimonio Christo dato. Hi fuerunt:

XXI - Hildefonsus a Cruce (in saec. Anatolius García Nozal), Idibus Martiis ortus anno MDCCCIIC in pago Becerril del Carpio, in dioecesi Palentina, professus a die XXV mensis Maii anni MCMXIV et sacerdos a die XVII Decembris anni MCMXXIV, rector clericorum scholasticorum.

XXII - Iustinianus a S. Gabriele a Virgine Perdolente (in saec. Cuesta Redondo), die XIX natus mensis Augusti anno MCMX in oppido Alba de los Cardaños, in dioecesi Palentina, professus a die XXIX mensis Septembris anni MCMXXVI et a die XV Decembris anni MCMXXXIV sacerdos.

XXIII - Euphrasius ab Amore Misericordioso (in saec. de Celis Santos), die XIII mensis Martii ortus anno MCMXV in oppido Salinas de Pisuerga, in dioecesi Palentina, a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXXII professus.

XXIV - Honorinus a Virgine Perdolente (in saec. Carracedo Ramos), die XXI mensis Aprilis ortus anno MCMXVII in oppido La Lastra, in dioecesi Palentina, a die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII professus.

XXV - Thomas a SS. Sacramento (in saec. Cuartero Gascón), die XXII Februarii ortus anno MCMXV in loco Tabuenca, in dioecesi Caesaraugustana, a die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII professus.

XXVI - Iosephus Maria a Iesu (in saec. Cuartero Gascón), superioris germanus, natus die XXIV mensis Aprilis anno MCMXVIII in loco Tabuenca, in dioecesi Caesaraugustana, a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXXV professus, Communitatis minimus natu.

Gloriose ita perierunt, tantummodo quia religiosi, VII presbyteri Congregationis Passionis, XV clerici scholastici curriculum philosophicum peragentes et IV fratres coadiutores. Ii statim «Martyres de Daimiel» appellati sunt eorumque martyrii fama magic crevit ex quo tempore eorum corpora, die nempe XXIII mensis Aprilis MCMXLI ad cryptam sunt translata ecclesiae C. P. vici Daimiel.

Processus Ordinarius de martyrio eiusque causis actus est in Curia Civitatis Regalensis annis MCMXXXXVIII-MCMLI cum testium testimoniis et plurium instrumentorum collatione. Rebus servatis ex iure servandis, post secundam Congregationis de Causis Sanctorum sententiam, Ipsi, die XXVIII mensis Novembris anno MCMLXXXVIII, Decretum promulgavimus super martyrio eiusque causis Venerabilium Servorum Dei Nicephori a Iesu et Maria atque XXV Sociorum, Congregationis Passionis sadalium, in odium Fidei interfectorum. Sollemnem Beatificationem deinde in calendas Octobres celebrandam statuimus anno MCMLXXXIX.

Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Sancti Petri Basilicam sito, inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaëlis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi Viterbiensis, Iulii Oggioni, Episcopi Bergomensis, et Theodori Ubeda Gramage, Episcopi Maioricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti quinque Socii, Martyres, Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli et Francisca Anna Cirer Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque Sociorum, Martyrum, die vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die duodecima Iunii, Gertrudis Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et Franciscae Annae Cirer Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quo enuntiato miros Christi testes sumus ipsi primi venerati eosdemque invocavimus ut fratribus in terris adhuc ad caelestia regna iter facientibus, precibus Deo adhibitis continenter faverent. Haec autem quae decrevimus, firma et nunc et in posterum esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana