Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

DONUM PRIMUM

BEATUM ALBERTUM ADAM CHMIELOWSKI
SANCTUM ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

«Donum primum et maxime necessarium est caritas, qua Deum super omnia et proximum propter Illum diligimus» (Lumen gentium, 42). Donum hoc caelitus beato Alberto Adam Chmielowski quoque datum est, qui non modo idem laetanter suscepit et humiliter, verum plane fructuosius reddidit. Nam omnium vocationi ad sanctitatem respondendo vitam suam dedidit omnino ipse in Christum imitandum, quem quidem flagrantissime dilexit, atque pauperibus in inserviendum necnon derelictis. Hoc autem modo regno Dei in terra proferendo opem suam contulit.

Beatus noster die XX mensis Augusti anno MDCCCXLV Igołomiae, in Polonorum finibus, natus est, primus ex quattuor liberis, Adalberto Chmielowski atque Iosephina Borzyslawska, qui eundem christiana institutione erudierunt. Nondum duodevicesimum attigerat annum cum contra zaristas adhaesit rebellioni Polonorum, anno MDCCCLXIII. Graviter vulneratus est atque idcirco crus amisit. Irrito incepto, Galliam petiit, Belgium et Bavariam. Postquam in scientiam artificiorum machinalem inconstanter incubuerat, arti se dicavit pingendi. Anno MDCCCLXXIV patriam peritus sane artifex repetiit. XXXV annos natus vitam suam, artem suasque facultates Deo devovere statuit. Quocirca Societatem Iesu ingressus est, sed paucos post menses egrediendum ei fuit propter incommodam valetudinem. Quodam temporis intervallo transacto, quo ipse nonnullas spiritales probationes est expertus, ab iisdem intus purgatus, ad S. Francisci religionis sensum accessit atque Tertii Ordinis inter Podoliae rusticos exstitit vulgator. A Russorum imperatore ut relinqueret Podoliam impulsus, Cracoviam se contulit, ubi ipse expertus est Spiritus et corporis condicionem qua utebantur domibus carentes et derelicti in publicis dormitoriis coacervati.

Christi permotus amore, cuius vultum in eorum dignitate conculcata ipse agnovit, posthabuit prosperum successum, qui iam arti eius prospectabatur, atque inter pauperes agere vitam suam statuit, ut eosdem inopia atque indigentia levaret. Die XXV mensis Augusti anno MDCCCLXXXVII cineream vestem induit atque sibi nomen imposuit fratri Alberto. Anno post, Cardinali archiepiscopo consentiente Albino Dunajewski, religiosa vota nuncupavit atque initia posuit Congregationis Fratrum Tertii Ordinis S. Francisci Servorum Pauperum. Anno autem MDCCCXCI similiter mulierum Congregationem instituit, quae Sorores Albertinae vocabantur quaeque indigentibus feminis inservirent et pueris. Quamvis invalidus atque facticium adhiberet crus, multum peragravit ac in aliis Poloniae urbibus deversoria condidit pro pauperibus necnon domos pro truncis hominibus et insanabilibus.

Suae vitae exemplo docuit «oportere bonos velut panem esse, quem quisque pro libitu sumere potest ad famem sedandam». Summam evangelicam paupertatem ipse servavit eamque suis religionis spiritalibusque filiabus commendavit, haud secus atque ipsam tuitus erat et amaverat S. Franciscus Asisinas. Ex deprecatione autem, erga crucis mysterium ex pietate atque Eucharistiam, vim hausit ut caritatis actionem explicaret, quam filiali fiducia divinae Providentiae demandavit. Virginem Mariam elegit patronam et ad ipsam in quavis difficultate decurrit. Eandem peculiari cultu per cunctum vitae suae cursum honoravit, quam quidem germanam Congregationis conditricem putavit.

Beatus Albertus Cracoviae mortuus est, die XXV Decembris mensis, anno MCMXVI, in quodam deversorio ex iis quae ipse condiderat, pauper inter pauperes ipse.

Eiusdem sanctitatis fama, quam vivus consecutus erat, post eiusdem mortem percrebruit. Idcirco anno MCMXXXIV Cracoviae canonizationis causa incohata est, quae, intermissa altero saeviente bello mundano, repetita est anno MCMXLIX, auctore Stephano cardinali Sapieha, archiepiscopo. Canonicis processibus celebratis necnon theologicis inquisitionibus, die XX mensis Ianuarii anno MCMLXXVII super virtutibus prodiit decretum.

Est deinceps institutus processus de sanatione quadam, quam dicebant miram, Venerabili Dei servo adscripta. Eventu profecto excusso, cum fuisset favens exitus, cumque foras decretum super miro esset datum, Nos beatificationis ritum Ipsi peregimus, die XX mensis Iunii anno MCMLXXXIII, Cracoviae, per apostolicum in Poloniam Nostrum iter.

Quattuor post annos Cracoviae similiter processus celebratus est de sanatione, quam asseverabant miram, Beato Alberto tributa. Inquisitionibus perfectis tum medicorum, tum theologorum apud Congregationem de Causis Sanctorum, Nobis adstantibus decretum super miro prodiit. Consentientibus igitur Patribus Cardinalibus et Episcopis, quos in Consistorium diei XIII mensis Martii anno MCMLXXXIX congregavimus, canonizationis ritum Romae fore statuimus, die scilicet XII mensis Novembris eiusdem anni.

Hodie igitur haec sumus inter sacra elocuti: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Agnetem de Bohemia et Albertum Adamum Chmielowski Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras decrevimus, volumus et nunc et in posterum firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodecimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana