Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CLARUM CONSTAT

IN ARCHIDIOECESI VASHINGTONENSI PATRIUM TEMPLUM IMMACULATAE
 B.M.V. CONCEPTIONI DICAUM TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Clarum constat templum Immaculatae B.M.V. Conceptioni dicatum, quod ipsa in urbe Vashingtonensi exstat, patrium esse Sanctuarium laude dignum. De Sanctuario loquimur, quod Ipsi mense Octobri anno MCMLXXIX invisimus apostolice peregrinantes, quodque, ut res publice enotescit, a compluribus frequentatur Christifidelibus Marialis cultus significandi causa. Nunc Nobis audiendae videntur preces huic Apostolicae Sedi recens adhibitae, quibus Venerabilis Frater Noster Iacobus Aloisius S.R.E. Cardinalis Hickey, Archiepiscopus Vashingtonensis, sua suique cleri ac populi expromens vota, petiit ut praestabile quod diximus templum desiderato Basilicae Minoris titulo exornetur. Per has igitur Litteras Nostras, qui maxime cupimus ut petitus honos haud paulum et ad Christianam legem tuendam et ad piam venerationem Beatae Mariae Virginis gratia plenae fovendam apud dilectos filios illos valeat, hac ipsa die, sententiam Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ratam habentes, ex potestate Nostra Apostolica memoratum templum Immaculatae Conceptionis B.M.V., quod in Vashingtonia patrium eminet Sanctuarium, ad gradum ac dignitatem Basilicae Minoris perpetuum in modum evehimus, omnibus iuribus privilegiisque traditis Basilicarum eiusdem ordinis propriis, iis tamen servatis, quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» de IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum servanda statuit. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Litteras has Nostras nunc et in posterum religiose exerceri volumus omnesque suos habere effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Octobris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana