Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAGNOPERE QUIDEM

SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS SPONSUS,
CAELICUS CULIACANENSIS DIOECESIS PATRONUS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Magnopere quidem expedit, ut sacri gregis portiones, ubique sint gentium, suo quaeque peculiari apud Deum se Patrono committant, quo intercedente necessaria desuper vel facilius impetrent auxilia. Quare, cum compertum satis habeatur Culiacanenses Christifideles haud dubio venerationis cultus sanctum Ioseph, Sponsum B.M.V., prosequi consuevisse, propterea Venerabilis Frater Aloisius Rojas Mena, Episcopus Ecclesiae Culiacanensis, communibus nuper exceptis votis de caelico quem diximus Patrono eligendo, eandem rite electionem pro suo munere approbavit. Recens vero per litteras huic Sanctae Sedi adhibitas petit ut benigne eiusmodi electionem eiusque approbationem nunc Ipsa confirmare velit. Nos igitur, quibus dilaudatus cultus non solum maxime probatur, sed tuendus etiam videtur atque fovendus, de sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, cum et certiores facti simus Pastorem Culiacanensem ad iuris praescriptum se in iis gessisse, deque potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute secundum «normas de Patronis constituendis» necnon ad mentem Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, sanctum Ioseph, Sponsum Beatae Mariae Virginis, dioecesis Culiacanensis Patronum apud Deum confirmamus, cunctis adnexis iuribus liturgicisque privilegiis. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Volumus autem ut nunc et in posterum hae Litterae Nostrae religiose serventur atque suos habeant effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Ianuarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Proseeretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana