Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IGNEM VENI

VENERABILI SERVAE DEI ANNUNTIATAE COCCHETTI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur?» (Lc 12, 49).

Venerabilis Serva Dei Annuntiata Cocchetti, per totam vitam suam sitivit se amoris igne inflammari, quem Dominus Iesus venit mittere in terram et, suum faciens votum Salvatoris, omnibus viribus nisa est in cordibus puellarum accendere, quarum sedula fuit educatrix, et in cordibus Sororum Congregationis a se conditae.

Rovati, in provincia Brixiensi orta est die IX mensis Maii anno MDCCC a Marco Antonio Cocchetti et Iulia Albarelli, divitibus possessoribus. Ineunte aetate utroque parente orbatam, eam accuravit avia, quae fructuose Dei amorem et proximi docuit eam.

Peradulescens, Spiritus Sancti dono, percepta Dei caritate, qui «prior dilexit» eam, statuit ad solum Dominum pertinere atque deprecationi, ascesi et puellarum patriae suae educationis apostolatui, in oratorio scholaque tum incipientibus, se dedere.

Avia mortua, fuit ei Mediolanum emigrandum, ubi non attenuata est eius perfectionis christianae cupido, et erga Evangelium et sancta proposita sua fidelis mansit.

Anno MDCCCXXXI, voluntate Domini, auxilio Servi Dei Lucae Passi, cuius consiliis uti solebat, perspecta, Cemmum se contulit, in Valle Camunica situm, ut operam suam ad illius loci puellas educandas in schola privata profiteretur, quam pia domina administrabat.

Ob eius dotes institutorias et apostolicum fervorem, opus multum crevit et optimam sibi peperit existimationem in tota Valle. Cum ingredi non potuisset intra Filias a Caritate, a Magdalena de Canossa conditas, anno MDCCCXLII Venetiis intravit in Institutum Sororum Magistrarum a Sancta Dorothea, quas sacerdos Lucas Passi instituerat.

Duobus post mensibus novitiatus, Cemmum cum aliquibus sodalibus reversa est et, religiosa professione facta, ad pristinam actionem institutoriam cum Antistitae munere, se dedit.

Initio fuerunt ei non paucae difficultates obeundae, quae tamen non solum operis incrementum non compresserunt, sed etiam eius caritatis ardorem in iuventute colenda auxerunt.

Mortuo sacerdote Luca Passi, anno MDCCCLXVI Episcopus Brixiensis, magni faciens vitam opusque apostolicum parvae communitatis Cemmensis eamque volens a dubiis mysticis doctrinis, tunc Brixiae augescentibus, incolumem retinere, Servae Dei praecepit ut per omnia ex suo unius arbitrio penderet.

Nova Congregatio Sororum a Sancta Dorothea Cemmensium cuius Mater Annuntiata Cocchetti conditrix fuit et prima Antistita, iter suum perrexit.

Institutum cum sapientia, fortitudine et humilitate rexit, suisque spiritalibus filiabus continuo fuit exemplo fidelitatis erga Deum, erga vocationem, vota religiosa et regulam, in easque transfudit suam spiritalitatem simplicem et firmam, docendo munus educandi exercere tamquam viam sanctitatis ad altam cum Deo communionem, immissam in diligentem munium cotidianorum exsecutionem.

Mariam indicavit exemplar, quod suggerit magnitudinem et dignitatem mulieris, quam sorores a Sancta Dorothea, comites in maturitatis itinere, formare debent et praeparare, ut in Ecclesiam inque societatem, praecipue per munus educationis, inducat bona vitae christianae.

Vitae annis extremis plane oculis capta est quod patienter tulit, et nihilo minus vitam regularem, animo laeto hilarique, fideliter duxit.

Pie obiit Cemmi, post brevem morbum, die XXIII mensis Martii anno MDCCCLXXXII, sancta aestimata.

Qua fama perdurante, Episcopus Brixiensis anno MCMLI canonizationis Causam inchoavit. Praescriptis Processibus canonicis peractis et solitis recognitionibus, coram Nobis die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX promulgatum est decretum, quo professi sumus Matrem Annuntiatam Cocchetti gradu heroico exercuisse virtutes theologales cardinales et adnexas.

Interea in Curia Brixiensi, annis MCMLII-MCMLIII celebratus erat processus canonicus de asserta mira sanatione, precibus tributa Venerabilis Servae Dei et effecta anno MCMXXXXIII. Hic casus est primum inspectus, faventi cum eventu, a Consilio Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum et postea a Consultoribus Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis, eiusdem Dicasterii membris. Die X mensis Iulii anno MCMXC coram Nobis est promulgatum decretum super miro.

Decrevimus deinde ut ritus Beatifications die XXI mensis Aprilis anno MCMXCI celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter sacra hanc ediximus formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Brunonis Foresti, Episcopi Brixiensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Alexandri Maggiolini, Episcopi Comensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Annuntiata Asteria Cocchetti, Maria Teresia Ioanna Haze et Clara Dina Bosatta Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Annuntiatae Asteriae Cocchetti, die vicesima tertia Martii, Mariae Teresiae loannae Haze die septima Ianuarii, et Clarae Dinae Bosatta die vicesima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Post haec novarum Beatarum laudes celebravimus et multa cum pietate ac fiducia eas sumus venerati. Quae autem his decrevimus Litteris, rata et firma esse volumus nunc et in futurum.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana