Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

COMMODIORIBUS IAM

NUNTIATURA APOSTOLICA IN ALBANIA ERIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Commodioribus iam exstantibus condicionibus, quo solidiores redderentur necessitudinis rationes, quae inter Apostolicam Sedem intercedunt et Albaniensem Nationem, legationis officium ad elatiorem gradum evehere censuimus. Id quidem, ad fidelium profectum cessurum arbitramur. Itaque prudenti excussoque consilio, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate, Apostolicam illic Delegationem ad statum Nuntiaturae Apostolicae attollimus, quae sedem habebit in urbe Tirana, cunctis pariter additis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis quae ad id genus Pontificias Legationes pertinent, praesertim ad regions illas, quae a Congregatione pro Gentium Evangelizatione curantur et a Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus. His autem statutis, magna Nos tenet spes res ibidem feliciorem ingressuras cursum, unde experiantur cives religionis humanitatisque progressum et congruentem prosperitatem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana