Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ARTIS ANTIQUITATISQUE

PAROECIALE TEMPLUM QUOD EST GALATINAE, HYDRUNTINAE
SCILICET ARCHIDIOECESIS, S. CATHARINAE ALEXANDRINAE DICATUM,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Artis antiquitatisque propter rationes S. Catharinae Alexandrinae templum quod Galatinae conspicitur intra Hydruntinae Sedis fines, eminere scimus et celebrari inter Meridianae Italiae sacras aedes, quippe quod etiamnunc tum peritiam praestantiamque aedificandi et pingendi demonstret tum fidelium ipsorum pietatem. Convenientes igitur repperimus causas postulatis satifaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Vincentius Franco, Archiepiscopus Hydruntinus, cum peteret ut Sanctae Catharinae templum ante memoratum in Basilicis Minoribus recenseretur, idem quoque clero fidelibusque poscentibus. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio in numero Basilicarum Minorum adscribimus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis congruentibus et templis his consentaneis. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Ceterum praeteritis quidem temporibus fidei istis in locis clarum editum est exemplum, cum christianum nomen ibidem depellere conabantur. Nunc novo suscepto vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore fideles ut ibidem patrent dentque caritatis et religions eximias testificationes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana