Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SATIS COMPERTUM HABETUR

SIMULACRUM BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE IN DIOECESI
ONUBENSI PIE SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LA CINTA» EXCOLITUR,
MERITO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Satis compertum habetur Christifideles Onubenses iam dudum certo venerationis cultu Beatam Mariam Virginem, vulgo «Nuestra Señora de la Cinta» appellatam, prosequi consuevisse. Quoniamque inter omnes constat ad necessaria desuper auxilia impetranda caelicos quidem Patronos haud parvo usui Populo Dei esse hisce in terris peregrinanti, re vera non sese committere tot filii potuerunt, nisi gratiosissimae Christi Matri, omnium Christianorum auxiliatrici. Publice enim Paulus PP. VI, Decessor Noster ve. me., per Litteras «Praeclara Dei Genetrix» anno MCMLXIIII excelsam apud Deum Civitatis Onubensis Patronam eam constituit, die mensis Iunii XXX. Iuste autem, memoria acti temporis repetita magnaeque laudis, quam ibidem apud veteres amplarum fautores rerum gestarum ipsa sibi comparavit, nunc Venerabilis Frater Raphael González Moralejo, Episcopus Onubensis, sua clerique pariter ac populi expromens vota, petiit a Sancta hac Sede ut simulacrum B.V.M., quod diximus, pulchro diademate redimiri liceat. Quare Nos, qui sane cupimus ut tantae Onubensium Patronae vel maiores tribuantur laudes, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras petenti Venerabili Fratri facultatem facimus, ut Nostro ipse nomine et auctoritate modo dilaudatae Deiparae B.M.V., quae sub titulo «Nuestra Señora de la Cinta» vetusto simulacro est efficta, venustam imponat coronam, servatis de ritu ac formula lege liturgica praestitutis. Contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana