Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEXICOPOLI IN CELEBRI

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI IOSEPH ET DOMINAE NOSTRAE
A SACRO CORDE IESU, QUOD IN URBE MEXICOPOLI EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Mexicopoli, in celebri atque amplissima urbe, exstat templum paroeciale Sancti Ioseph et Dominae Nostrae a Sacro Corde Iesu miris artis operibus clarum, quod fuit et prima paroecia Novae Hispaniae et sedes Primi Concilii Provincialis Mexicani. Ibi pariter a fidelibus loci finitimarumque regionum pie colitur gratiosa imago Deiparae eodem titulo invocatae, quae die XXVI mensis Septembris anno MCMXLVIII nomine et auctoritate Summi Pontificis Pii Pp. XII, Decessoris Nostri rec. mem., aureo diademate coronata est. Praeterea constat eandem ecclesiam notum esse centrum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis praesertim in egenos, aegrotos et senes. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Ernestus S.R.E. Cardinalis Corripio Ahumada, Archiepiscopus Metropolita Mexicanus, litteris die III mensis Septembris superiore anno datis, etiam Episcoporum Auxiliarium clerique populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos tam sollertis ac dignissimi Praesulis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Mexicano Pastori eiusque clero ac populo Nobis carissimis. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Ianuarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana