Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITO QUIDEM

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI LUGDERI, QUOD EST
IN URBE EPISCOPALI «ESSEN-WERDEN» INTRA GERMANIAE FINES,
INSIGNITUR TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Merito quidem celebratur in Germania templum paroeciale Sancti Ludgeri, quod est in urbe episcopali «Essen-Werden» aedificatum enim saeculo IX ab eodem Apostolo Frisonum et Saxonum atque dein igne consumptum iterumque exstructum secundum genus architecturae Romanicum Coloniense, anno MCCLXXV ab ipso Sancto Alberto Magno consecratum est. Constat praeterea fideles loci totiusque regionis ad eandem ecclesiam frequentes accedere corpus tam incliti Sancti et Patris sui, illic pie servatum, veneraturos et a benignissimo Deo supernum petituros auxilium. Qua re, cum Venerabilis Frater Hubertus Luthe, Episcopus Essendiensis, litteris die XXIX mensis Martii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare benevolentiae signum dilectis filiis Essendiensibus cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, its tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana