Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

SANCTUS ADALBERTUS, EPISCOPUS ET MARTYR, PATRONUS PRINCIPALIS,
 ATQUE SANCTUS MAXIMILIANUS MARIA KOLBE, PRESBYTER ET MARTYR,
ET BEATA DOROTHEA DE MĄTOWY, VIDUA, PATRONI SECUNDARII
APUD DEUM DIOECESIS ELBINGENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Elbingensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus», peculiari cultu prosequuntur sanctum Adalbertum, qui in eadem regione passus est martyrium, necnon sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, sacerdotum Polonicorum decus, atque beatam Dorotheam de Mątowy, quae totam vitam suam iis in locis egit. Qua re Venerabilis Frater Andreas Iosephus Śliwiński, Episcopus Elbingensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti Adalberti in Patronum principalem atque sancti Maximiliani Mariae Kolbe et beatae Dorotheae de Mątowy in Patronos secundarios apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctum Adalbertum, episcopum et martyrem, Patronum principalem, atque sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, presbyterum et martyrem, et beatam Dorotheam de Mątowy, viduam, Patronos secundarios apud Deum dioecesis Elbingensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana