Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

SANCTI APOSTOLI PETRUS ET PAULUS PATRONI PRINCIPALES, ATQUE
BEATA MARIA VIRGO TITULO «MATER CARITATIS ET IUSTITIAE SOCIALIS»
 INVOCATA ET SANCTA ANNA, MATER BEATAE MARIAE VIRGINIS, PATRONAE
 SECUNDARIAE APUD DEUM DIOECESIS GLIVICENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Glivicensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctos Apostolos Petrum et Paulum, quorum in honorem dicatum est ipsum cathedrale templum, necnon, una cum sancta Anna, beatam Mariam Virginem titulo «Mater caritatis et iustitiae socialis» invocatam, quae maxime colitur in clarissimo sanctuario in urbe «Piekary Śląskie» posito intra fines Katovicensis archidioecesis, e cuius quadam parte eadem nova Ecclesia est efformata. Qua re Venerabilis Frater Ioannes Wieczorek, Episcopus Glivicensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sanctorum Apostolorum Petri et Pauli in Patronos principales, atque beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae et sanctae Annae in Patronas secundarias apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctos Apostolos Petrum et Paulum Patronos principales, atque beatam Virginem Mariam titulo «Mater caritatis et iustitiae socialis» invocatam et sanctam Annam, matrem beatae Mariae Virginis, Patronas secundarias apud Deum dioecesis Glivicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana