Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

LITTERA APOSTOLICA

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS SPONSUS,
TITULO «REDEMPTORIS CUSTOS» INVACATUS, PATRONUS PRINCIPALIS
APUD DEUM DIOECESIS CALISSIENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Calissiensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis sponsum, titulo «Redemptoris custos» invocatum, cuius in honorem est dicata in eadem urbe episcopali Ecclesia Basilica, in qua decora imago Sacrae Familiae ab anno MDCVII pie servatur et quae est centrum spiritualis vitae et sanctuarium simul valde notum in tota Polonica Natione. Qua re Venerabilis Frater Stanislaus Napierala, Episcopus Calissiensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti Ioseph memorato titulo invocati in Patronum principalem apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, beatae Mariae Virginis sponsum, titulo «Redemptoris custos» invocatum, Patronum principalem apud Deum dioecesis Calissiensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana