Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

SANCTUS MAXIMILIANUS MARIA KOLBE, PRESBYTER ET MARTYR,
PATRONUS PRINCIPALIS, ATQUE SANCTUS IOANNES DE KĘTY, PRESBYTER,
ET BEATUS IOANNES SARCANDER, PRESBYTER ET MARTYR,
PATRONI SECUNDARII APUD DEUM
DIOECESIS BIELSCENSIS-ŻYVIECENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Bielscensis-Żyviecensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, qui in urbe «Oświęcim» intra fines eiusdem Ecclesiae, martyrium subiit, necnon sanctum Ioannem de Kęty, atque beatum Ioannem Sarcander. Qua re Venerabilis Frater Thaddaeus Rakoczy, Episcopus Bielscensis-Żyviecensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti Maximiliani Mariae Kolbe in Patronum principalem atque sancti loannis de Kęty et beati Ioannis Sarcander in Patronos secundarios apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes ammo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, presbyterum et martyrem, Patronum principalem, atque sanctum Ioannem de Kęty, presbyterum, et beatum Ioannem Sarcander, presbyterum et martyrem, Patronos secundarios apud Deum dioecesis Bielscensis-Żyviecensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana