Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

BEATA MARIA VIRGO TITULO «MATER ECCLESIAE» INVOCATA
PATRONA PRINCIPALIS, ATQUE SANCTUS ADALBERTUS,
EPISCOPUS ET MARTYR, PATRONUS SECUNDARIUS
APUD DEUM DIOECESIS LICCANENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Liccanensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur beatam Mariam Virginem titulo «Mater Ecclesiae» invocatam, ad quem obtinendum Polonici Praesules in Concilio Oecumenico Vaticano II congregati multum sane contulerunt, necnon sanctum Adalbertum, qui Patronus est Varmiensis archidioecesis, e cuius magna parte eadem nova Ecclesia est efformata. Qua re Venerabilis Frater Adalbertus Ziemba, Episcopus Liccanensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem beatae Mariae Virginis titulo Mater Ecclesiae invocatae in Patronam principalem atque sancti Adalberti in Patronum secundarium apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Mater Ecclesiae» invocatam Patronam principalem, atque sanctum Adalbertum, episcopum et martyrem, Patronum secundarium apud Deum dioecesis Liccanensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana