Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

SANCTA VICTORIA, VIRGO ET MARTYR,
ATQUE BEATUS HONORATUS KOŹMIŃSKI, PRESBYTER,
PATRONI PRINCIPALES APUD DEUM DIOECESIS LOVICENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Lovicensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII constitutae per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» peculiari cultu prosequuntur sanctam Victoriam, quae ab antiquo habetur Patrona eiusdem civitatis episcopalis, cuius reliquiae anno MDCXXV donatae sunt a Decessore Nostro Urbano Pp. VIII Poloniae Primati Henrico Firlej, necnon beatum Honoratum Koźmiński, a Nobismet Ipsis ad altarium gloriam evectum, qui inibi vivens est operatus cuiusque reliquiae in «Nowe Miasto» intra fines eius Ecclesiae pie servantur. Qua re Venerabilis Frater Aloisius Orszulik, Episcopus Lovicensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sanctae Victoriae atque beati Honorati Koźmiński in Patronos principales apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctam Victoriam, virginem et martyrem, atque beatum Honoratum Koźmiński, presbyterum, Patronos principales apud Deum dioecesis Lovicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana