Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FUNDAMENTUM ENIM

VENERABILI SERVO DEI PETRO POVEDA CASTROVERDE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, qui est Iesus Chistus» (1 Cor 3, 11).

«Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur» (Is 28, 16).

Suae vitae fundamentum operisque quod condidit, cui nomen «Institucion Teresiana», ipsum Christum posuit presbyter Petrus Poveda Castroverde veluti radicem. In «Spiritualibus scriptis» sanctum Paulum interpretans, autumavit: «Nemo elementum quidquam coniunctivum umquam ponere potest vel poterit, fundamentum videlicet aliud ab eo quod initio positum est, quod est Iesus Christus. Sic opus intellegimus, haec est doctrina quam professi sumus, atque nulla ratione humana elementa admiscere debemus ad id, quoad in Christo, per Christum Christique causa conditum est».

Hoc in angulari lapide suam ipse spiritualitatem formavit, cardine posito Incarnationis mysterio et peculiariter Christo cruci affixo, usque adeo ut vellet sodales suos «cruci affixos viventes» esse. Hoc in solo, quod animum et studium requirebat, evangelizationis actionem in institutionis cultusque variis provinciis collocavit, anthropologiam excitans quae ex Incarnatione manabat. In Evangelio instrumenta apta invenit ad humanam personam fovendam et provehendam, atque ad respondendum simul necessitatibus et societatis provocationibus omnibus in locis et temporibus historiae. A suis asseclis, laicis scilicet qui velut sal ac lux in societatis structuris operabantur, efflagitabat ut «tam interius singulares, quam exterius essent communes», ut tamquam fermentum pro Dei regno in societate agerent, quemadmodum prisci Christiani. Ipse scripsit: «Sicut illi, sic sancti, sic stucliosi atque a terrenis rebus alieni, sic Dei gloriae cupidi, sic fortiter ecclesiales».

Sacerdos Petrus Poveda Castroverde Linariae (Gienni, in Hispania) die III mensis Decembris anno MDCCCLXXIV ortus est. Christiana disciplina institutus, inde a pueritia sacerdos fieri voluit. In Seminario Giennensi receptus, iam theologiae studiosus, ad Accis Seminarium transiit, ubi die XVII mensis Aprilis anno MDCCCXCVII sacerdos est ordinatus. Complura ecclesiastica ministeria ei concredita cunt, qui eodem tempore studiose pauperes humane christianeque provehendos curavit, qui Accitanas «cuevas», ut aiunt, incolebant misere, ab omnibus reiecti. Scholis condendis prospexit pueris puellisque erudiendis et officinis pro maioribus natu, operam magni momenti, humanam et institutoriam perficiens.

Hoc intermisso opere anno MCMV, ad Asturiam migravit, ubi, in sanctuario mariano Covadongae annis MCMVI-MCMXIII canonici functus est munere. Ibidem precationi studioque se dedere potuit necnon sociales spirituales Hispaniae quaestiones meditari. Ad pedes Virginis Mariae Covadongae provolutus, vehementi flagrans amore in eandem, se vocari animadvertit ad praesentiam evangelizatricem in mundo christianorum provehendam, in provincia praesertim institutionis et cultus, spiritu motus alto ecclesiali sensu, fidelitate summa magnaque sollertia imbuto Anno MCMXI Institutum condidit cui nomen vulgo a Institucion Teresiana laicorum scilicet consociationem in complures manipulos partitam, quae evangelizationis suum munus in variis cultus societatisque campis, prae oculis Incarnations mysterio habito, complet.

Anno MCMXIII Giennum se contulit, ubi instituere perrexit, usque distinctius paedagogicae institutionis cedes, quae loca quoque congressionis evaserunt, ad vitam christianam altius agendam. Priscorum Christianorum vivendi genus induxit atque sanctam Teresiam a Iesu patronam constituit. Ab anno MCMXXI Matriti suum domicilium collocavit, tamquam capellanus Realis Domus et operam suam compluribus educations ministeriis navavit. Inter alia Institutum Catholicum Mulierum, Divini Magistri Academiam condidit, quae est Consociationis Magistrorum Catholicorum veluti germen. Electus est etiam Nationalis Curator Consociationis Catholicae Parentum; Nationalem Foederationem Catholicarum Discipularum constituit; socius fuit idemque fundator Foederationis «Amigos de la Enseñanza» appellatae. Sed eius praecipua actio in Opere ab eo instituto versari perrexit, quod anno MCMXXIV pontificiam comprobationem obtinuit.

Per totam vitam sacerdotium maxima eius fuit identitas. «Ut sacerdos sim semper in cogitationibus, verbis operibusque», Dominum deprecabatur. «Sacerdos equidem sum Christi»: sic iis respondit, qui eum ad martyrium perducebant.

Christianae virtutes, quibus mire in vita enituit, summum gradum attigerunt assimulationis cum Christo in dilectione, humilitate et mansuetudine, quae fructus fuerunt actionis Spiritus Sancti, quem ipse accepit et coluit facilem, indulgentem summeque benevolum se praebens.

Anno MCMXXXVI bello civili Hispanico orto, suum locum minime deseruit, etsi sibi conscius erat se in maximo discrimine versari. At contra sanguinem ad dilectionem erga Dominum testandam fundere paratum se praebuit et ad opus apostolicum fecundandum. Die XXVII mensis Iulii, anno MCMXXXVI, mane, deprehensus est ut sacerdos et propter suum munus actuosum christianas res per cultum et educationem provehendi. Subsequenti die XXVIII, eius corpus vulneribus ex manuballista signatum, in coemeterio Almudenae Matritensi in urbe inventum est.

Cum sacerdos sanctus et Christi martyr haberi pergeret, anno MCMLV canonizationis causa apud Matritensem Curiam incohata est. Iis, quae ius statuit peractis, die XXI mensis Decembris anno MCMXCII, Nobis coram decretum prodiit super virtutibus heroicis et super martyrio. Statuimus igitur ut beatifications ritus die X mensis Octobris anno MCMXCIII celebraretur.

Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Rosendi Alvarez Gastón, Episcopi Almeriensis, Angeli Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Iosephi Antonii Infantes Florido, Episcopi Cordubensis, Iosephi Gottardi Cristelli, Archiepiscopi Montisvidei, et Oddonis Fusi-Pecci, Episcopi Senogalliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Didacus Ventaja Milán, Emmanuel Medina Olmos et septem Socii, Petrus Poveda Castroverde, Victoria Diez y Bustos de Molina, Maria Francisca Rubatto et Maria Crucifixa Satellico Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Didaci Ventaja Milán et Emmanuelis Medina Olmos die tricesimo mensis Augusti; septem Fratrum Scholarum Christianarum die decimo sexto mensis Novembris; Petri Poveda Castroverde die vicesimo octavo mensis Iulii; Victoriae Diez y Bustos de Molina die duodecimo mensis Augusti; Mariae Franciscae Rubatto die nono mensis Augusti et Mariae Crucifixae Satellico die octavo mensis Novembris in locis et moths iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana