Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CORDUBAE IN ANTIQUA

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «NUESTRA SEÑORA
DE LA FUENSANTA» INVOCATAE, QUAE PIE COLITUR IN HISPANIAE
URBE CORDUBA, PRETIOSI DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cordubae, in antiqua et insigni Hispaniae urbe, iam a saeculo XV a fidelibus loci totiusque dioecesis peculiari veneratione colitur decora imago Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Senora de la Fuensanta» invocatae, eiusdem civitatis Patronae, quae quinque per saecula claruit miraculis ut constat ex probatis historicis documentis, praesertim ex Actis Capituli cathedralis templi. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Antonius Infantes Florido, Episcopus Cordubensis, litteris die XXIII mensis Iulii hoc anno datis, communia cleri populique sui vota excipiens, petiverit ut imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis Cordubensibus filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate usi concedimus ut imago Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Senora de la Fuensanta» invocatae Nostro nomine et auctoritate, pretioso diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Minime vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in profectum sit cessurus pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, maxime fideles Sodalitatum Hebdomadae Sanctae, magis magisque incitentur ad colendam praecelsam Dei Genetricem, Quae «fons signatus» (Ct 4, 12), gloria et auxilium quoque est Cordubensium generationum. Denique volumus ut hae Litterae Nostrae accurate serventur omnesque plenos effectus suos legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana