Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA ILLA AEDES

IMAGO BEATAE VIRGINIS SUB TITULO «SANCTA MARIA,
POPULORUM REGINA» SERVATA IN ECCLESIA LOCO VULGO DICTO PREVAL
IN ARCHIDIOECESI GORITIENSI, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa aedes, quae loco vulgo dicto Preval in archidioecesi Goritiensi exstat, gratiosam imaginem Beatae Virginis sub titulo «Sancta Maria, Populorum Regina» servat, quam Christifideles variarum nationum quingentos iam annos pie colunt caelestium gratiarum copiam sibi suisque a Deo exposcentes. Nos igitur libenti animo obsecundare volumus precibus Venerabilis Fratris Antonii Vitalis Bommarco, Archiepiscopi Goritiensis, atque comprobata sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra potestate eidem Praesuli partes committimus ut imagini illi, Nostro nomine et auctoritate, pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus sane Nos fore ut fideles illius regionis ad Beatam Virginem Mariam colendam magis magisque incitentur.

Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana