Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

POPULUS CHIRSTIANUS

ECCLESIAE PAROECIALI NATIVITATI BEATAE VIRGINIS MARIAE
ET SANCTO NICOLAO EPISCOPO DICATAE
IN DIOECESI DROHICZINENSI BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Populus christianus continuo invocat Immaculatae Dei Genetricis tutelam sanctorumque potens auxilium qui in Christo «non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere» (Lumen gentium, 49). Libentes igitur accepimus postulationem Venerabilis Fratris Antonii Pacifici Dydycz, Episcopi Drohiczinensis, qui petiit titulo Basilicae Minoris honestaretur ecclesia paroecialis in oppido v.d. Bielsk Podlaski Nativitati Beatae Marine Virginis et sancto Nicolao episcopo dicata, in qua omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria accommodata sunt nec non divinae consolationes copiose a populo affluente recipiuntur. Confisi sane fore ut, intercedente Sanctissima Deipara et sancto Nicolao, hoc privilegium ad spiritale bonum fideique emolumentum populi Dei illius regionis plurimum proficiat, petitioni libenter concedimus.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem Nativitatis Beatae Mariae Virginis et Sancti Nicolai, episcopi, in oppido v.d. Bielsk Podlaski in dioecesi Drohiczinensi, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Augusti, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana