Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAESTANS TEMPLUM

PAROECIALE TEMPLUM ET SANCTUARIUM,
BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM,
 QUOD VOCATUR POPULARI SERMONE «OUR LADY OF VICTORIES»,
 ARCHIDIOECESIS MELBURNENSIS,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praestans templum istud cum catholicae operae pietatisque fidelium documentum, tum potissimum ipsius Decessoris Nostri Pii X, clarae recordationis, curam et liberalitatem significat. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant resque ad cultum pulchre explicandum necessariae. Signum quoque Mariae Virginis venustum asservatur, ad quod fideles magna cum fiducia accedunt supernum adiumentum petituri. Nos autem his spectatis rationibus, huius templi considerata quodammodo antiquitate, Venerabilis Fratris Thomae Francisci Little, Archiepiscopi Melburnensis, precibus concedere voluimus, qui tum suum significans postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale templum Beatae Mariae Virgini dicatum, quod «Our Lady of Victories» vocant, in loco quem «Camberwell» appellant suae Archidioecesis situm, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.

Ecclesiae tandem Matrem plurima prece deprecamur, ut fideles cunctos ipsa custodiat, soletur, suis beneficiis cumulet. Omnes pariter cohortamur ut, renovatis propositis, spiritalem progressum, Virgine Maria bene iuvante, persequantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana