Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI FUERINT

CAELITUM BEATORUM HONOR CULTUSQUE
SERVAE DEI MARIAE KARŁOWSKA TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere earn, quae erravit?» (Mt 18, 12). Sic Profecto Divinus Se gerebat hominum pastor qui olim etiam est elocutus: «Non egent, qui rani sunt, medico, sed qui male habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam» (Lc 5, 31-32). Exemplis illis collustrata Domini Iesu doctrinisque imitata est Boni Pastoris curam sollicitam Maria Karłowska Bonique pariter Samaritani magnanimitatem, quae pro feminis sese impendit magna rerum ac morum laborantibus miseria, dum humanae simul earum provectioni efficienter consulebat et christianae maturitati sicque etiam Regni Christi aedificationi. Parentibus haec Dei Serva orta est Matthaeo Karłowski et Generosa Eugenia Dembińska quarto mensis Septembris die anno MDCCCLXV parvo in oppido Słupówka, quod hodie Karłowo nuncupatur, intra archidioecesis Gnesnensis fines. A suis religiose instituta pietatem percoluit caritatemque in pauperes aegrotantesque ac votum nuncupavit castitatis. Posnaniae degens opus apud sartorem fecit eodem tempore operam etiam dare coepit redimendis meretricibus, quas urbis illius in regionibus infamibus quoque tum conquirebat, amanter omnino alliciens ac monens ut improbarn desererent vitam Deique custodirent legem. Haec tamen ei navitas, quantumvis prudenter expleretur, haud paucas genuit reprehensiones et molestias, quas ob Christi ipsius tolerabat amorem hominumque aeternam salutem. Providentiae divinae sese tota praesidio concredidit suumque opus asperum sane producens domos aperuit quo feminae illae adiutae reciperentur, quas sana educationis ratione docuit Dei amorem et vitae honestatem et manuum operam unde victum sibi vitae ita lucrarentur, quin suam conculcaret dignitatem feminarum. Sodalibus dein ac sociabus sese circumdedit atque mulieres ad salvandas condidit Sororum Divini Pastoris a Providentia Divina Congregationem cuius fuit usque ad mortem ea ipsa moderatrix. Sollicite nimirum accurateque curavit instruendas Sorores quas monebat usque ut Bonum Pastorem sectarentur suamque in Dei ministerium impenderent vitam necnon egentium proximarum. Vehementi at materno imperio suum direxit Institutum, cuius opera postea ad curationem extendit mulierum quoque acceptarum in valetudinaria. Puellis item adulescentulis, quae reformatae erant et cupiebant suam conferre industriam apostolatui Congregationis ipsus, Societatem excitavit Sanctae Mariae Magdalenae. Misericordiae incepta sedulo procuravit et mulieres, quotquot illuc accesserunt, divinae paternitatis vicissim expertae sunt dulcedinem. Ex liturgia sacra et divinarum ponderatione scripturarum ex precatione ac pietate erga Eucharistiam ac Passionem Sacratumque Cor Iesu necnon Virginem Mariam Serva Dei vires hausit abunde, quibus suum persequi munus valeret in christianaeque perfectionis via ulterius progredi. Sua propter egregia merita de causis socialibus magni quidem Polono a populo aestimabatur tum etiam a civitatis Polonae auctoritatibus. Omnibus sic exornata virtutibus atque veram vitae exhibens sanctimoniam curriculum terrestre suum Martii mensis die XXIV anno MCMXXXV pie omnino in coenobio loci Pniewite hodie intra Thoruniensis fines dioecesis absolvit, cuius dein cadaver in urbem translatum Jabłonowo Pomorskie est, ubi mortuorum opperiens resurrectionem etiamnum requiescit. Sine intermissions cum sanctitatis ipsius persisteret fama, anno MCMLXV. Beatificationis Canonizationisque causam instituit Antistes Culmensis, omnibus nimirum ex lege rebus necessariis exactis. Die autem undecimo mensis Iulii anno MCMXCV hanc Dei Servam heroum more theologales factitavisse virtutes et cardinales adnexasque cunctas ediximus. Nostro demum in conspectu super miraculo prodiit decretum quod Gedanae evenisse fertur anno MCMLXXVIII atque eiusdem Servae Dei adscribitur deprecationi.

His de causis ut Beatificationis perageretur ritus subsequenti Iunii mensis sexto die in Sollemnitate Sacratissimi Cordis Iesu constituimus ab Nobismet ipsis pastoralem Poloniae salutationem iterum complentibus.

Hodie propterea notissimo in oppido Zakopane nuncupato eucharistica intra sollemnia sacra perplacuit hanc patrio sermon pronuntiare formulam qua dictam Dei Servam ad gradum Beatarum eveximus coram immensa pastorum sacrorum fideliumque multitudine:

Spełniając życzenie naszego brata Franciszka Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity Krakowskiego, i naszego brata Andrzeja Suskiego, Biskupa Toruńskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Bernardynie Marii Jabłońskiej oraz Marii Karłowskiej przysługiwał tytuł błogosławionych, I aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Bernardyny Marii Jabłońskiej będzie to corocznie 23 wrzesńia, a dla Marii Karłowskiej 6 czerwca. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.

Qua prolata sollemniter sententia continuo sumus nos cum adstantibus novensilem venerati Beatam eiusque exempla inculcantes preces quoque Aeternum ante Sacerdotem pro militante in terris efflagitavimus Ecclesia.

Hisce vero quae statuta sunt Litteris Nostris, perinde ac praesens in tempus ita in posterum, firma ac rata esse iubemus, quibusvis haudquaquam obstantibus contrariis causis.

Datum apud Zakopane in Polonia, sub anulo Piscatoris, die sexto mensis Iunii anno Domini MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana