Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIANAE VIRTUTIS

SANCTUS LAURENTIUS, DIACONUS ET MARTYR,
PATRONUS CAELESTIS DIOECESIS POSEGANAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christianae virtutis mirabilem considerans constantiam, quam "sanctus Laurentius factis probavit" (S. Ambrosias, Ep., 7, 37), simulque ad artiorem Romana cum Ecclesia coniunctionem efficiendam dioecesis Posegana praeclarum diaconum in Patronum caelestem nuper elegit, qui ab antiquis temporibus illa in regione maxime colebatur. Quare Venerabilis Frater Antonius Skvorcevic, Episcopus Poseganus, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Laurentii, diaconi et martyris, in Patronum apud Deum dioecesis Poseganae rite approbavit atque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum Laurentium, diaconum et martyrem, in Patronum apud Deum dioecesis Poseganae confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV [1973], 276-279). Volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Aprilis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana