Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ACCIPIETIS VIRTUTEM

VENERABILI DEI SERVAE TERESIAE BRACCO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi testes» (Act 1, 8).

Martyrium, eximium Spiritus donum atque suprema caritatis testificatio, brevem vitam coronavit Venerabilis Servae Dei Teresiae Bracco, quae in Christi luce amoreque progrediebatur ac, vires ex Eucharistiae Sacramento hauriens et pietate erga Beatam Virginem Mariam, fideliter munera Baptismatis usque ad summum vitae sacrificium defendit. Humilis haec puella die XXVIII mensis Februarii anno MCMXXIV in loco v.d. « Santa Giulia » dioecesi in Aquensi orta est, ex Iacobo Bracco et Angela Pera, probis et modice locupletibus agricolis qui suam fidem congruenter colebant. Scholas elementarias assidue adibat et diligenter se applicabat ad catechismum perscrutandum. Sacramentum Chrismatis accepit atque saepe Pane Eucharistico se sustentabat, animum alens candidum et beneficum. Ab infantia vero suam fecit Dominici Savio sententiam « mors sed non peccatum! » quam constanter servavit. Orationem praeoptavit ac praesertim cotidianam Rosarii recitationem. Libenter familiares adiuvabat in agris colendis, gregem pascebat atque domestica negotia libenter curabat. Prudens in amicitiis, pacem servabat cum omnibus atque castitatem custodiebat veluti singularis pretii donum. Saeviente altero bello universali, cum illa etiam in regione casus occurrerent violentiae in mulieres, Venerabilis Serva Dei pluries declaravit promptam esse ad vitam tradendam ut sacram sui corporis, templi videlicet Spiritus Sancti, servaret indolem. « Interfici malo quam cedere » dicere solebat. Ita factum est. Mane diei XXVIII Augusti anno MCMXLIV sacram aedem adiit, Missae interfuit atque Eucharistico Pane se refecit, deinde vero, una cum sororibus, ad agros colendos se dedit. Cum vero Germanici milites venerint, constrinxerunt Teresiam et aliquot eius socias ut illos ad vicinas silvas sequerentur. Venerabilis Serva Dei, re intellecta, frustra fugam temptavit. Paulo post clamores auxilium petentes auditi sunt atque armorum displosiones. Teresia, omnibus suis viribus certans, virginitatem servavit atque martyrii coronam est consecuta. Testificatio haec perfectae oboedientiae divinae legi, incitamentum constituit atque spei nuntium omnibus qui contra mundi spiritum procedere volunt. Iuvenes praesertim ab illa simplici simulque forti puella moralem congruentiam discere possunt atque vitae oblationem, si necesse fuerit, pro fidelitate erga Christum atque pro bonis moralibus quae hominum exsistentiam ditant. Fama eius martyrii perdurante, Episcopus Aquensis anno MCMLXXXVIII causam coepit canonizationis. His expletis quae ius praecipit, die vii mensis Iulii anno MCMXCVII, Nobis coram decretum super martyrio est promulgatum. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur die XXIV mensis Maii anno MCMXCVIII, tempore itineris Nostri pastoralis in Augustam Taurinorum. Hodie igitur Augustae Taurinorum, inter Missarum sollemnia, hanc ediximus formulam: 

Noi, accogliendo il desiderio dei nostri fratelli Livio Maritano, Vescovo di Acqui, Giovanni Cardinale Saldarini, Arcivescovo di Torino, e Fernando Charrier, vescovo di Alessandria, di molti altri fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver ricevuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, concediamo, con la nostra Autorità Apostolica, che i Venerabili Servi di Dio Teresa Bracco, Giovanni Boccardo e Teresa Grillo Michel d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa celebrare la loro festa ogni anno, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, il 30 agosto per Teresa Bracco, il 20 novembre per Giovanni Maria Boccardo e il 23 gennaio per Teresa Grillo Michel.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Augustae Taurinorum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana