Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SINITE PUEROS*

 VENERABILI DEI SERVO NICOLAO BARRÉ BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei» (Lc 18,16). Haec Iesu Christi verba, ipsius in pueros humilesque dilectionem ostendunt, qui in Deo sperant.

Evangelicae exinanitionis sub luminequae in Verbi Vitae Incarnatione summopere manifestatur, Nicolaus Barré sacerdos, sancti Francisci de Paula dignissimus discipulus, humilitatis caritatisque semitam calcavit atque operam dedit ut parvuli humana christianaque disciplina promoverentur, cum vellet ut tamquam filii Dei carissimi susciperentur, instituerentur et educarentur, perinde ac si humanitas esset Filii dilecti humanitati coniuncta. Sacerdos hic apostolico studio compulsus, in Gallia Ambiani die XXI mensis Octobris anno MDCXXI honestis piisque parentibus ortus est. Sancti Nicolai collegii fuit alumnus, ubi celebrati magistri Iesuitae praestabant, exinde Ordinem Minimorum ingressus est, cuius regulam Lutetiae Parisiorum professus est. Presbyterali ordine auctus, operam theologiae docendae dedit atque apostolatui, uberes fructus consequens spiritales. Superiores, qui eum valde existimabant, varia munia ei concrediderunt, videlicet concionatoris, laicorum religiosorumque confessarii, variorum coenobiorum superioris, bibliothecarii, definitoris provincialis. Eius opera Ordinis Minimorum fines praetergressa est atque Galliae gentem attigit. Etenim cum deteriorem condicionem, in qua puerilis institutio versabatur, videret, caritate, impulsus, diuturnam post cogitationem ac precationem in loco qui Sotteville appellatur, in Rotomagensi scilicet suburbio, parvulos per scholae institutionem evangelizare coepit. Hac de causa Scholas gratuito pro pueris puellisque populi constituit, quas personae eiusdem sexus temperabant, quasque in feminarum et virorum congregationem redegit, laicali retento statu sine votis religiosis. At feminarum dumtaxat mansit congregatio, quae in duo instituta sui iuris divisa est: Institutum Sororum a Iesu Infante et Institutum Sororum a Providentia. Dum magistrae magistrique caritatis scholis operam navabant, quas P. Nicolaus Barré condiderat, ipse eorum spiritalem asceticamque institutionem diligenter curavit itemque complures alios homines coluit, qui in ipsius doctrina, exemplis ministerioque lucem reperiebant. Inter eos sanctum Ioannem Baptistam de la Salle et Beatum Nicolaum Roland memorare placet. Praeter spiritalis moderationis ministerium sacramentum paenitentiae perquam efficaciter ministravit; ii namque qui gratiae aversiores videbantur ei committebantur veluti aptissimo cuidam ad conversionem obtinendam. Nonnulli etiam, qui poenis aerumnisque mysticis vexabantur, eum prudentem patientemque consiliarium reperiebant. Tanta de animarum salute deque Dei Regno aedificando sollicitudo e corde fidei, spei caritatisque repleto manabat. Christi germanus amicus eius voluntatem fideliter adimplevit et sine cunctatione evangelicae perfectionis altiora fastigia affectavit. Summa operositate cum Domino coniunctionem, precationem, paenitentiam, continentiam coluit. A rebus mundanis abstractus, totum sese divinae Providentiae applicavit atque voluit ut filii filiaeque spiritales idem facerent. Testimonium et Venerabilis Dei Servi opera erga Ecclesiam, Galliam et Ordinem Minimorum Altissimi fuerunt donum atque id probe eo vivo eoque mortuo intellectum est. E vita Lutetiae Parisiorum die XXXI mensis Maii anno MDCLXXXVI concessit. Magna sanctitatis fama quae eum vivum comitata est publice occurrente funere et posteros annos eminuit. Complura adiuncta ut beatificationis canonizationisque Causa inciperet ante annum MCMXXX non siverunt, cum Archiepiscopus Parisiensis Processum Ordinarium instituit. His a iure illius temporis praescriptis rite exactis rebus, Nobis coram die XXI mensis Martii anno MCMLXXXIII, Decretum super virtutibus Dei Servi heroicis prodiit. Sanatio exinde quaedam pervestigata est, quae mira dicebatur, ipsius Dei Servi intercessioni adscripta. Nostra de voluntate die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII Decretum super miro evulgatum est atque statuimus ut sollemnis beatificationis ritus die VII mensis Martii anno MCMXCIX Romae ageretur.

Hodie idcirco in Basilica Petriana, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus: Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Cañizares Llovera, Archiepiscopi Granatensis, Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, et Manfredi Müller, Episcopi Ratisbonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Soler et sex Socii, Emmanuel Martín Sierra, Nicolaus Barré et Anna Schäffer Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Soler et sex Sociorum, et Emmanuel Martín Sierra die quinta Maii; Nicolai Barré die vicesima prima Octobris; et Anna Schäffer die quinta Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Martii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 27-29

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana