Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NONNE DEUS*

VENERABILI DEI SERVO MARIANO AB ARCE CASALI
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetua m rei memoriam. — « Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? » (Iac 2, 5).

Pauper quidem et humilis, at fidei caritatisque locuples frater Marianus ab Arce Casali vixit et ad Evangelii monita operatus est. Christi germanus discipulus fratres pauperes indigentesque iuvit eosque est solatus atque per ipsum panem lucem eorum animabus eorumque cordibus solacium dedit, verba Christi illa re tenens: « mihi fecistis » (Mt 25, 40). Sic agendo, pauper ipse repromissum Regnum adeptus est. Spectabilis hic sancti Francisci Asisiensis assecla, die XIV mensis Ianuarii anno MDCCLXXVIII Arce Casali, in Sulmonensi dioecesi, Gabriele Di Nicolantonio ac Sancta D'Arcangelo parentibus. pauperibus agricolis pastoribusque, ortus est eique apud baptismatis fontem nomen Dominicum indiderunt. Puer et adulescens rusticam rem ac potissimum pastoris opus Morronensi in monte exercuit. In rerum natura et solitudine vitam exigens, suam eum Deo coniunctionem roboravit atque animum ad meditandum silendumque conformavit. Cum se ad vitam consecratam vocari animadvertit, penitus Christum sequi statuit. XXIV annos natus ut frater laicus vestimentum Fratrum Minorum in claustro Aurischiae induit eique nomen Marianum dederunt Anno MDCCCIII postquam novitiatum explevit, Christo per Vota religiosa se consecravit. Precando et operando vitam duxit. Fideliter et accurate complura gessit munera videlicet fabri lignarii, hortulani, coqui, ianuarii, sibi demandata. Cum autem perfectiorem vitam concupisceret, XII post anno licentiam Recessum sancti Francisci Bellegrae petendi obtinuit, qui regulari severaque vita enitebat, quem alii Franciscales collustrarunt. Paulo post quam advenit, ianitoris obtinuit officium, quod, ut esset locus ille frequentissimus, prudentiae caritatisque spectabiles secum ferebat dotes. Clavem de Franciscali funiculo pendentem frater Marianus XL annos gestavit ipsaque instrumentum fuit sanctitatis. Sic ille diutinam reliquam vitam transegit in austeritate, in producta nocturnaque precatione, in Regulae fideli observantia atque erga fratres eosque cunctos qui claustri ianuam pulsabant, prompte, quiete humaniterque inserviendo. Omnibus ianuam reseravit, amicis scilicet, benefactoribus, peregrinis, pauperibus. Iis universis eius erat Franciscalis locutio « Pax et Bonum », atque in pauperibus; esurientibus, sitientibus, patientibus adesse Christum cum sciret, omnes suscipiebat eosque fidei veritatem docebat, quibuscum orahat et eorum corpus deinceps curabat, ea praehendo quae postulabantur. Singulorum aerumnas audiebat et communicabat, quas exinde Domino eucharisticae adorationis diuturno tempore exhibebat. Multa quoque passus est, quia in eum maledicta minaeque haud semel ingessa sunt at fidelis sancti Francisci sectator minaces homines et vastos mansuefecit. Haec omnia ipse per fidem, caritatem prolixamque precem sustinebat. Peculiarem in modum Iesu Passionem, Virginem Mariam ac potissimum sacram Eucharistiam coluit, quibus virtutibus omnibus fuit exemplo. Multos per annos una cum venerabili Servo Dei Francisco a Ghisone vixit, cum eodem sanctitatis desiderio, eadem deditione ac sacrificio, eadem paenitentia tenerentur. Gravi morbo correptus, aequo quietoque animo mortem sororem oppertus est, quae die XXXI mensis Maii anno MDCCCLXVI occurrit, ipsa obveniente Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi sollemnitate. Sanctitatis eius opinio, quae eum vivum affecit, progrediente tempore crevit. Beatificationis canonizationisque Causa incohata est, quae apud S. Congregationem Rituum anno MDCCCXCV inducta est. Die III mensis Maii anno MCMXXIII Decessor Noster Pius XI declaravit Dei Servum virtutes heroum in modum exercuisse. Exinde Nobis coram die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII, Decretum super miro. eius intercessioni adscripto, prodiit. Statuimus ideo ut sollemnis Beatificationis ritus Romae una simul cum Fratre Didaco Oddi, qui Franciscalis sodalis in eodem recessu Bellegrae fuit, ageretur.

Hodie igitur in Petriano Foro, inter sacra hanc elocuti sumus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Aree Casali die trigesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 8-10

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana