Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

DOMINUS DEUS*

QUIBUS BEATAE MARIAE FAUSTINAE KOWALSKA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis» (Ex 34, 6), Ipse revelavit hominibus divitias misericordiae suae per Iesum Christum, Agnum Dei qui tollit peccata mundi (cfr Io l, 29), qui Ecclesiae suae concredidit missionem confitendi et proclamandi misericordiam divinam. Sicut Nostris in Litteris Encyclicis «Dives in misericordia» scripsimus, semper necesse est verax misericordiae vultus discooperiatur. Quamquam praeiudicia varia obstant, videtur ea nostris summe necessaria temporibus (cfr n. 6). Eiusmodi spirituale hominum postulatum repetit Providentia quae etiam nunc revocat continenter mundi attentionem in mysterium divinae misericordiae per beatam Mariam Faustinam Kowalska; scripsit illa in libello suo: «Glorificatio misericordiae tuae, [Iesu], officium praecipuum est vitae meae».

Haec humilis et insignis Ecclesiae filia nata est in pago Głogowiec, in Polonia, die XXV mensis Augusti anno MCMV ex paupere familia rustica, firma tamen in fide christiana. A pueritia quidem sensit vivum desiderium vitam suam Deo consecrandi, nonnullos tamen annos exspectare debuit antequam vocationem suam sequi posset. Nihilominus illico viam sanctitatis percurrere coepit, sicut ipsa meminit: "A primis meis annis desideravi sancta fieri". Sedecim annos nata domum patriam reliquit et veluti famula apud familias nobiles victum sibi procuravit. Anno MCMXXV Varsaviae ingressa est in Congregationem Sororum Beatae Mariae Virginis a Misericordia, quae praesto est institutioni puellarum et assistentiae mulierum in moralibus difficultatibus versantium. Expleto novitiato, vota religiosa emisit quae prompte ac fideliter servavit, conscia sui muneris patefaciendi mysterium divinae misericordiae, quam ipsa in primis experta est. Variis in domibus sui Instituti egregie, constanter ac perseveranter explevit officia coquae, hortulanae et ianitricis. Plurimis honestata est charismatibus quae celavit, vitam simplicem et humilem semper ubique agens. Reapse Dominus elegit talem sororem, ingenuam et humilem, litterarum expertem ut apostola fieret misericordiae divinae. "Dic animabus — praecepit Iesus — ne obstacula ponant in corde suo misericordiae meae, quae magnum habet desiderium operandi in eis. Misericordia mea agit in omnibus cordibus quae ianuam aperiunt; sive peccator sive iustus egent misericordia mea". Desiderio sponsali cupivit et studuit in se proprietatem misericordiae Christi ingenerare, quodammodo fieri speculum Cordis miserentis Christi, nec non vehiculum infinitae eius bonitatis. Instrumentum docile in manibus superiorum in multis domibus Congregationis in laboribus humillimis constanti alacritate excelluit vitamque suam Deo obtulit pro peccatoribus, praesertim pro iis qui spem amiserant divinae misericordiae. Sanctitas Mariae Faustinae potest illuminare iter hominum tertium millennium christianae aetatis ingredientium. Qui acceperit eiusmodi nuntium, vocabitur non solum ut misericordiam experiatur, sed etiam ut ipse in alios misericordiam exerceat atque coram omnibus testificetur verbum Domini: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur (Mt 5, 7). Beata Maria Faustina, amore Dei allecta, Ipsi omnino sese concredidit atque habitum usque congruentem servavit erga proximum. Voluit fieri speculum Cordis miserentis Christi, nec non vehiculum infinitae bonitatis ipsius. Anno MCMXXXIV se Deo obtulit pro peccatoribus, praesertim pro iis qui spem amiserant divini auxilii. Oblationem suam Deo aluit oratione, sacrificiis atque perfecta oboeditione divino Sponso, Ecclesiae atque regulae quam est amplexa. Fervidam coluit devotionem in Eucharistiam et Redemptoris Matrem. Suam religiosam consecrationem suumque apostolatum locupletavit spiritus corporisque doloribus, quos patienter hilariterque toleravit coniuncta cum Victima divina. Phthisi attrita, XXXIII annos nata piissime obiit Cracoviae die V mensis Octobris, anno MCMXXXVIII. Probe noscentes firmam sanctitatis famam, qua soror Maria Faustina Kowalska in vita et post mortem fruita est, Nos Ipsi, dum Cracoviensem gubernavimus archidioecesim, beatificationis et canonizationis Causam incohavimus. Evecti deinde ad supremum universalis Ecclesiae ministerium, postquam suetae iure praescriptae inquisitiones felicem exitum habuerunt, Nos die XVIII mensis Aprilis anno MCMXCIII magno cum gaudio eius celebravimus beatificationem. Aliquot post annis promulgatum est coram Nobis Decretum de mira sanatione intercessioni eiusdem Beatae adscripta. Favorabile excipientes votum Patrum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio coadunatorum die X mensis Martii Anno Iubilari MM, decrevimus ut ritus sollemnis canonizationis ageretur die XXX insequentis mensis Aprilis.

 Hodie igitur, una cum ingenti multitudine Pastorum et Christifidelium sollemnitatem celebrantes Divinae Misericordiae, invocato Paracliti Spiritus auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Mariam Faustinam Kowalska Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Universos homines ex animo hortati sumus ad misericordiam divinam constanter et fiducialiter implorandam secundum exemplum sanctae Mariae Faustinae, quae tamquam lucis radium tutum iter omnibus indicat ad suavissimi Cordis Iesu spiritales copias. Denique Nos primi novam Caelitem publice venerati sumus eiusque intercessionem ferventer impetravimus pro Nobismet Ipsis cunctoque pro humano genere, quandoquidem et Ipsi Nos saepius non tantum exempli eius deprecationis vim sumus experti, verum etiam manifestis cultus singularis et honoris erga eam signis et documentis comprobavimus, quanti personae eius excellentiam faceremus sanctimoniamque pariter aestimaremus; ex quo intellegi etiam potest quibus animi sensibus hodiernum peregerimus ritum et quanto studio hanc sanctam Mariam Faustinam Kowalska, Divinae Misericordiae humilem nuntiam, Ecclesiae cunctae sectandam commendemus.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeat, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, die XXX mensis Aprilis, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 9, pp. 585-588

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana