Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CHRISTIANI SUPPLICIIS*

QUIBUS CHRISTOPHORO MAGALLANES ET XXIV SOCIIS
 SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

« Christiani suppliciis affecti cotidie numero crescunt. In tanta eos statione posuit Deus, quam nefas est iis defugere » (Ex Epist. ad Diognetum, n. 6).

In Mexicana natione, saeculi XX primis triginta annis, liberalismo ac francomurariorum secta compulsae, civiles potestates, clericatui adversas tulerunt leges, ut Ecclesiam delerent eiusque instituta. Saeva insuper catholici persecutione sunt affecti, quibus strenui fuerunt animi et firmi fidem et cultus libertatem tuendi. Multi sacerdotes ac laici, licet magnorum periculorum essent conscii, sua in statione manserunt atque per martyrium suam vitam Deo fratribusque tradiderunt, summae caritatis cum fierent exemplaria. Inter eos qui Christum in crucis via sunt persecuti, XXII dioecesani sacerdotes annumerantur, pastorali operae addicti itemque III laici qui apostolatui operam dabant.

Hi sunt sacerdotes:

  1. Christophorus Magallanes. Ministerium gessit paroeciale in pago suo natali Totatiche. Manuballista die XXV mensis Maii anno MCMXXVII in loco Colotlán necatus est.
     
  2. Augustinus Caloca. Vicarius fuit cooperator paroeciae Totatiche ipseque praefectus et professor illius loci Seminarii. Una cum Christophoro Magallanes in eodem loco Colotlán manuballista necatus est.
     
  3. Iosephus Maria Robles. Ministerium apud paroecias oppidorum Nochistlán et Tecolotlán exercuit. Congregationem « Hermanas del Corazón de Jesús Sacramentado » condidit. Ad oppidum quod Quila vocatur die XXVI mensis Iunii anno MCMXXVII suspensus est.
     
  4. David Galván. Seminarii fuit professor deindeque vicarius paroeciae oppidi Amatitlán. Die XXX mensis Ianuarii anno MCMXV in valetudinario Guadalaiarensi manuballista necatus est.
     
  5. Iustinus Orona. Nonnulla post obita officia, anno MCMVI parochus nominatus est oppidi Cuquío. Necatus est die I mensis Iulii anno MCMXXVIII in pago Las Cruces.
     
  6. Atilanus Cruz. Vicarius coadiutor fuit oppidi Cuquío. Una cum Iustino Orona presbytero die I mensis Iulii anno MCMXXVIII necatus est.
     
  7. Romanus Adame Rosales. Quaedam sustinuit ministeria ac tandem parochus loci Nochistlán destinatus est. Manuballista die XXI mensis Aprilis anno MCMXXVII in pagi Yahualica coemeterio necatus est.
     
  8. Iulius Alvarez Mendoza. Parochi oppidi Mechoacanejo munus agebat, cum die XXX mensis Martii anno MCMXXVII in loco San Julián manuballista necatus est.
     
  9. Petrus Esqueda. Vicarii cooperatoris sustinuit partes. In vincula coniectus ac tortus, die XXII mensis Novembris anno MCMXXVII in pago Teocaltitán manuballista necatus est.
     
  10.  Rodericus Aguilar, parochus pagi Unión de Tula, in vincula coniectus, arbori plateae pagi Ejutla die XXVIII mensis Octobris anno MCMXXVII suspensus est.
     
  11. Tranquillinus Ubiarco. In loco Moyahua vicarius fuit cooperator et exinde in pago Tepatitlán parochus substitutus. Die V mensis Octobris anno MCMXXVIII in illius pagi aditu arbori suspensus est.
     
  12. Ianuarius Sánchez. Cappellanus fuit loci Tamazulita. Die XVII mensis Ianuarii anno MCMXXVII in vincula coniectus est, et eodem die in colle La Loma, qui apud oppidum Tecolotlán reperitur, suspensus.
     
  13. Iosephus Isabel Flores. In quibusdam paroeciis ministerium exercuit, donec anno MCM ad pagum Zaplotanejo destinatus est, ubi usque ad mortem mansit, cum scilicet die XXI mensis Iunii anno MCMXXVII in coemeterio eiusdem pagi obtruncatus est.
     
  14. Saba Reyes. In pago Tototlán ministerium exercuit. Captus ac post crudeles cruciatus die XIII mensis Aprilis anno MCMXXVII in coemeterio eiusdem pagi manuballista necatus est.
     
  15. Turibius Romo. Sacerdotale munus in pago Tequila obiit. Martyr morte inibi die XXV mensis Februarii anno MCMXXVIII in officina occubuit.
     
  16. Aloisius Batis, parochus, die XV mensis Augusti anno MCMXXVI in sua paroecia oppidi Chalchihuites manuballista necatus est.
     
  17. Matthaeus Correa. Postquam variis in locis pastoralem operam praestiterat, ad oppidum Valparaíso parochus missus est. Captus est et die VI mensis Februarii anno MCMXXVII apud coemeterium loci Durango manuballista necatus est.
     
  18. Petrus Maldonado, parochus nominatus est pagi Santa Isabel. Comprehensus et crudeliter tortus, in principe nosocomio urbis Chihuahua die XI mensis Februarii anno MCMXXVII propter plagas interiit.
     
  19. Iesus Méndez, parochus in oppido Valtierrilla fuit, qui in eodem loco die V mensis Februarii anno MCMXXVIII manuballista necatus est.
     
  20. David Uribe. Nonnulla egit ministeria pastoralia ac postea parochus loci Iguala factus est. Die XII mensis Aprilis anno MCMXXVII apud pagum San José Vidal interemptus est.
     
  21. Margaritus Flores, parochus loci Atenango del Río factus, cum illuc pervenisset, captus est et die XII mensis Novembris anno MCMXXVII in oppido Tulimán manuballista necatus est.
     
  22. Michael de la Mora. Cappellanus fuit Cathedralis Colimensis, dioecesanus moderator Fidei Propagandae ac spiritalis moderator collegii in urbe La Paz. Die VII mensis Augusti anno MCMXXVII in militum statione Colimensi manuballista necatus est.

In eadem religiosa persecutione complures etiam laici interempti sunt, inter quos tres iuvenes Actionis Catholicae numerantur, qui pastoralem paroeciae operam agebant, quique die XV mensis Augusti anno MCMXXVI quieti et animosi martyrium una cum parocho Aloisio Batis, quem contra sicarios tueri conati sunt, subierunt. Hi sunt:

  1. Emmanuel Morales, XXVIII annos natus, laicus eximius fuit, qui multum ad religionis libertatem tuendam contulit.
     
  2. Salvator Lara, XXI annos natus, secretarius fuit Nationalis Consociationis pro religionis libertate defendenda ac praeses Actionis Catholicae Mexicanae iuventutis.
     
  3. David Roldán, XXIV annos natus, Actionis Catholicae Mexicanae praeses et alter a praeside Consociationis Nationalis pro religionis libertate defendenda, in paroecialem laborem explicandum sociatam suam operam contulit.

Beati hi, ex diversis dioecesibus Mexicanis oriundi, a sua inde morte veri fidei martyres habiti sunt. His peractis cunctis rebus, quas Congregatio de Causis Sanctorum praescribit, die XXII mensis Novembris anno MCMXCII eos Beatorum honore decoravimus.

Exinde ipsorum intercessioni miraculum adscriptum est, de quo apud Curiam Guadalaiarensem acta est inquisitio. Eventus felici cum exitu per- vestigatus est a Congregatione de Causis Sanctorum atque die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX Nobis coram Decretum super miro prodiit. Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die X mensis Martii anno MM coadunatorum, faventibus cognitis suffragiis, statuimus ut Canonizationis ritus Romae die XXI mensis Maii eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra haec protulimus verba: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Christophorum Magallanes et viginti quattuor Socios, Iosephum Mariam de Yermo y Parres et Mariam a Iesu Sacramentato Venegas de la Torre Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum apud Sanctum Petrum, die vicesimo primo mensis Maii anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 417-421

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana