Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNINO SANCTUS*

VENERABILI DEI SERVO THOMAE REGGIO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnino sanctus fieri volo, duo certa meae vitae capita tenens, precationem scilicet et ascesim ».

Propositum hoc presbyterali episcopalique in vita Venerabilis Dei Servi Thomae Reggio usque est productum, qui Christi Boni Pastoris semitas tenuit ipseque suae plebis fuit exemplar.

Genuae ortus est is die IX mensis Ianuarii anno MDCCCXVIII marchionibus Iacobo Reggio et Angela Maria Pareto parentibus, qui solidam religiosam humanamque institutionem ei tradiderunt. Externus alumnus Genuae Regio Collegio adscriptus est, quod moderabantur Ordinis Clericorum Regularium a Somascha sodales. Regiam apud studiorum Universitatem Ianuensem iuridiciali disciplinae studuit. Sed viginti annos natus firmiter voluit sacerdos fieri atque rebus theologicis operam dedito Externus alumnus Seminarium archiepiscopale adire solebat atque die XVIII mensis Septembris anno MDCCCXLI sacro ordine auctus est et deinceps in sacra theologia lauream consecutus est. Thomas Reggio eximia pietate distinguebatur et studiosa industria. Theologicam doctrinam tradidit, Seminarii tirones Ianuenses alter a moderatore coluit, exinde moderator tirones Clavarenses ipseque peritus institutor, prudens spiritus magister, germanae altaeque pietatis vir evasit. Anno MDCCCLI abbas renuntiatus est Sanctae Mariae Assumptae Cariniani Ianuensis, qui, apostolico ardore incensus et caritatis, complures consociationes, confraternitates religiosasque congregationes spiritaliter coluit. Illius aetatis sociali culturalique rei operam dedit, diurnarii munus, rem quidem difficilem, sustinendo. Anno MDCCCLXXVII Ventimiliensis Episcopus nominatus est. Fide magnaque animi intentione incitatus, dioecesi renovandae multum adlaboravit. Seminarium, catechesim tradendam, caritatis operam et sacram liturgiam curavit. Pluries dioecesim invisit et dioecesanam synodum celebravit. Anno MDCCCLXXVIII Congregationem Sororum S. Marthae condidit, quae Seminario, sacerdotibus indigentibus atque variis caritatis operibus inservirent, quas sorores ipsemet religiose humaneque instituit. Anno MDCCCXCII Archiepiscopus Ianuensis renuntiatus est. Quamvis aetate affectus, humiliter munus suscepit, conscius se Dei voluntatem facere. Ad pacificum convictum, socialem profectum et Ecclesiae incrementum multum contulit. Spiritalis pietas in ministerio impigre gerendo eum sustinuit, qui usque precabatur, paenitentiam agebat, Dei voluntatem persequebatur. Sacram Eucharistiam, Sacrum Iesu Cor, Virginem Mariam admodum coluit atque Summo Pontifici fidelis usque fuit. In Deo omnem spem posuit, Cuius amore perductus proximum, Seminarii tirones, sacerdotes indigentes ac laborantes, senes et aegrotos iuvit. In omnibus rebus prudenter fortiterque seu coram dioecesi seu compluribus difficultatibus se gessit. Iustitiam erga Deum proximumque coluit et continenter Dei voluntatem et Evangelii praecepta persecutus est. Cum Trioram Ventimiliensis dioecesis peregrinationem comitaretur, ut Redemptoris signum expiaret, morbo correptus est neque Genuam redire potuit. Duobus post mensibus de hoc mundo die XXII mensis Novembris anno MCMI demigravit. Cum sanctitatis fama produceretur et magis diffunderetur, Archiepiscopus Ianuensis anno MCMLXXXIII beatificationis et canonizationis causam incohavit. Die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII Nos Ipsi declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes exercuisse. Exinde Nobis coram die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII Decretum super miraculo, ipsius intercessioni adscripto, prodiit. Statuimus igitur ut sollemnis Beatificationis ritus Romae, Magno Iubilaeo eveniente anni bis millesimi, celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt, Archiepiscopi Burdigalensis, et Andreae Mutiani Léonard, Episcopi Namurcensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Pius IX, Ioannes XXIII, Thomas Reggio, Gulielmus- Iosephus Chaminade et Columba Marmion Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX die septima Februarii, Ioannis XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die nona Ianuarii, Gulielmi-Iosephi Chaminade die vicesima secunda Ianuarii et Columbae Marmion die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 7, pp. 428-430

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana