Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

IN QUAMCUMQUE CIVITATEM*

QUIBUS BEATAE MARIAE IOSEPHAE A CORDE IESU SANCHO DE GUERRA SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

« In quamcumque civitatem intraveritis... curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: "Appropinquavit in vos regnum Dei" » (Lc 10, 8-9).

Hoc dominicum praeceptum persensit ad semet ipsam singulari modo esse relatum, quod maximopere est exsecuta, Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra, quae suam vitam aegrotis medicandis sacravit novum condendo Institutum ut iisdem in domiciliis curam praestaret. Maria Iosepha die VII mensis Septembris anno MDCCCXLII Victoriae in Hispania orta est a parentibus Barnaba Sancho et Petra de Guerra. Septem annos nata patre orbata sedulam institutionem a pia matre obtinuit, quae etiam ad primum eucharisticum convivium eam paravit. Aetatis annos duodecim agens, Matritum ad propinquos missa est, ubi humaniores didicit litteras. Victoriam regressa, cum duodevicesimum aetatis annum expleret, desideravit monasterium ingredi, et cum in eo esset ut cooptaretur inter Sorores quae Conceptionistae vocantur, typhico morbo graviter correpta est ideoque a proposito destitit. Progrediente tempore, persentiens se a Domino vocari ut religiosum vitae contemplativae et activae Institutum amplecteretur, Matriti excepta est a sancta Soledad Torres Acosta apud Institutum Ancillarum Mariae nuper conditum et aegrotis curandis destinatum. Noviciatus tempore haesitare coepit de sua authentica vocatione. Suffulta consiliis Episcopi Antonii Mariae Claret, de consensu sanctae conditricis, die XV mensis Februarii anno MDCCCLXVII vota religiosa nuncupavit. Tunc munus assumpsit regendi collegium puellarum parentibus orbatarum ac deinde apud valetudinarium in urbe Methymna Campestri operam navavit. Volvente tempore novae exortae sunt haesitationes de vocatione. Tandem, providis confessariis auxilium praebentibus, percepit se a Domino vocari ut simul cum sociis novum conderet Institutum ad aegrotos in domiciliis et in nosocomiis tutandos. De licentia Archiepiscopi Toletani, reliquit Institutum Ancillarum Mariae et Flaviobrigam se contulit, ubi anno MDCCCLXXI primam aperuit domum Instituti, cuius Maria Iosepha non tantum conditrix exstitit, verum etiam prima generalis moderatrix; quod regimen totam per vitam est confirmatum. Ipsa vivente, quadraginta domus apertae sunt in diversis Hispaniae regionibus, quaedam etiam in America Australi. Tandem die XX mensis Martii anno MCMXII Flaviobrigae diuturno morbo affecta piissime in Domino obiit. Hae sunt virtutes quibus Maria Iosepha eminuit: Eucharistiam et Sacrum Cor Iesu impense dilexit, Redemptionis mysterium penitus adoravit, dolorum Christi et crucis participem se reddidit, aequo animo in contemplationis contextu infirmis curandis se dedito Clara fama sanctitatis, qua in transitus sui hora circumdata fuit, sequentibus annis increbruit, quapropter anno MCMXXVI exuviae illius a coemeterio Flaviobrigensi in primam domum Instituti sunt translatae ibidemque sepultae. Anno MCMLI Flaviobrigae instructus est processus ordinarius informativus, qui, Romae conclusus est anno MCMLXXII per Decretum Introductionis Causae. Facta historica super virtutibus positione de eademque disceptationibus habitis, die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX Decretum prodiit super virtutibus. De miro quodam anno MCMLXX patrato inquisitio peracta est, atque die XXX mensis Iunii anno MCMXCII Decretum super miraculo in vulgus est editum. Eodem anno die XXVII mensis Septembris Romae in foro ante Basilicam Vaticanam ritum celebravimus beatificationis Servae Dei. Deinde dioecesana instructa est investigatio de praesumpta mira sanatione, in Columbia mense Augusto anno MCMXCII habita, de qua Decretum super validitate latum est die XIII mensis Octobris anno MCMXCV. Medici unanimi ex consensu casum inexplicabilem censuerunt. Theologi in congressu die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCIX congregati, atque Patres Cardinales et Episcopi in ordinaria congregatione die XXII mensis Iunii eodem anno, dixerunt sanationem praeter naturam patratam esse et intercessioni beatae Mariae Iosephae adscripserunt. Die XXVIII eiusdem mensis, Nobis coram Decretum est evulgatum super miraculo. Deinde in Consistorio die X mensis Martii huius Magni Iubilaei anni MM celebrato, faventem Cardinalium et Episcoporum sententiam excipientes, statuimus ut ritus canonizationis beatae Mariae Iosephae die I mensis Octobris hoc eodem anno Romae haberetur. Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc formulam protulimus:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Augustinum Zhao Rong et CXIX Socios, Mariam Iosepham a Corde Iesu Sancho de Guerra, Catharinam Drexel et Iosepham Bakhita Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 12, pp. 817-819

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana