Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

*

TEMPLUM PAROECIALE ET ABBATIALE SANCTI DOMINICI DE SILOS, QUOD IN URBE HISPANICA BORGO EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sacras aedes metropolitanae Sedis et urbis Burgensis in nobili ac dilectissima Hispanica Natione merito celebratur templum paroeciale et abbatiale sancti Dominici de Silos, artis operibus clarum, ubi pie servantur reliquiae ipsius Dei viri et beati Roderici Yenénguez de Guzman, ad quod plurimi pii peregrinatores etiam exterarum gentium conveniunt. Constat quoque idem templum, a sancti Benedicti sodalibus custoditum, notum esse centrum vitae liturgicae et pastoralis. Cum quidem, haec omnia considerans et maxime quod a die XX mensis Decembris hoc anno usque ad proximum ibidem sollemnia celebrabuntur ob expletum millennium a nativitate eiusdem sancti Dominici de Silos, Venerabilis Frater Iacobus Martínez Acebes, Archiepiscopus Metropolita Burgensis, litteris die XVIII superioris mensis Octobris datis, cleri populique sui nomine postulaverit ut memoratum templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos eius Praesulis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale et abbatiale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, cunctis factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum « De titulo Basilicae Minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor in spirituale vertat bonum fidelium templi omniumque simul eorum qui praesertim per Annum Iubilarem sancti Dominici de Silos illud visitabunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Novembris, anno Domini MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio. 

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, pp. 84-85

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana