Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TU ES CHRISTUS*

BEATORUM HONORES CAELITUM PACHALI FORTUÑO ALMELA
TRIBUUNTUR IPSIUSQUE SODALIBUS TRIBUS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Tu es Christus, Filius Dei vivi ». (Mt 16, 16).

Christi membra Christiani Baptismate efficiuntur eodemque nomine vocantur suam ut coram hominibus profiteantur fidem, imitati scilicet Sanctum Petrum cui, confirmante Magistro Divino, haud caro nec sanguis, verum Deus ipse messianicam reclusit Iesu indolem ac divinam filiationem (cfr Mt 16, 17).

Fideles nempe germano Sancti Francisci spiritui, Venerabiles Dei Servi Paschalis Fortuño Almela et socii tres suam propalam praedicaverunt fidem, quam immo ne suos apud carnifices negarent, vera heroum fortitudine ad sanguinem suum profundendum fuerunt parati. Intestino enim exardescente inter Hispanos bello anno MCMXXXVI, infensus catholicis republicanarum auctoritatum animus in apertam transiit cruentamque vexationem quae atrociter homines etiam affligebat et locos Domino sacratos. Enatum hinc in christianos odium complures veluti hostias confecit inter quos quattuor hi recensentur ad Ordinem Fratrum Minorum pertinentes qui nominatim sunt: Paschalis Fortuño Almela, die III Martii mensis anno MDCCCLXXXVI apud Villareal de los Infantes in provincia Castellon ortus. Praefectus fuit morum in Seminario Minore Franciscanorum in loco Benisa (Alicante). Quique actis in Argentina annis, rediit in Hispaniam pastorale procuraturus ministerium atque operam praecipue daturus sacrorum instituendis alumnis. Bellum istud cum internum esset crudeliter coortum, suos confugit ad familiares, die tamen VII mensis Septembris anno MCMXXXVI captivus est ductus postridieque interemptus. Sese Dei totum dedens voluntati placide obiit.

Placidus García Gilabert, in pago Benitachell provinciae Alicante Kalendis Ianuariis natus anno MDCCCXCV. Titulum et gradum adsecutus apud Athenaeum Antonianum de Urbe Lectoris Generalis in iuris canonici disciplina necnon theologia morali, explevit praeceptoris munus evasitque suae etiam communitatis custos atque collegii Ontenientis rector. Religiosa exsaeviente vexatione suos sese recepit ad domesticos lares; at die mensis Augusti XV anno MCMXXXVI comprehensus a rubri coloris militia est et Deniam delatus, ubi crudelibus subditus iniuriis et mutilatus est ac postridie quam captus est interfectus.

Alfredus Pellicer Muñoz, in loco Bellreguart provinciae Valentiae die X editus mensis Aprilis anno MCMXIV. Excitato civili bello paucis videlicet post diebus quam vota sollemnia nuncupaverat, suos decucurrit ad parentes ubi nihilominus detectus detentusque est die IV mensis Octobris anno MCMXXXVI ac paucis exinde horis glandibus plumbeis transfossus, quamquam indignum se esse adseverabat qui pro Christo martyr interiret.

Salvator Mollar Ventura, apud Manises Valentiae provinciae die XXVII natus Martii mensis anno MDCCCXCVI. Ad Conferentiam Sancti Vincentii de Pauli pertinens atque sollemnia professus vota procuravit officium diligenter aeditui in coenobiis Gillet et Benisa. Religionis inchoata oppressione refugium ipse apud sororem petivit. A rebellibus comprehensus per litteras cum necessariis suis commercium communicationis agebat ex eiusque scriptis deditio cum fiducia elucebat in Dei beneplacitum, tum etiam spes de vita aeterna atque indulgentia erga inimicos. Noctu enecatus est inter XXVI et XXVII Octobris mensis diem anno MCMXXXVI.

Martyrii usque augescente ubique opinione, anno MCMXXXVI Causam beatificationis sive declarationis ipsorum martyrii instituit Archiepiscopus Valentinus. Rebus omnibus ex iuris regula peractis Nostro in conspectu decretum prodiit super martyrio die XX mensis Decembris anno MCMLXXXXIX. Ritus deinde constituimus ut Romae die XI mensis Martii anno MMI beatificationis celebraretur horum Dei Servorum una cum Iosepho Aparicio reliquisque fidei testibus qui eadem Ecclesiae furente insectatione perierunt.

Hodie igitur ante pastorum fideliumque innumerabilium turmam inter Eucharistica sollemnia hanc perplacuit Nobis magna voce proferre canonicam formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Ilerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Qua convenienter prolata, primi Nos praestantes fidei martyres Beatos sumus pientissime venerati eorumque simul adiumenta precati ut etiam cotidianae in vitae condicionibus discant Christifideles Evangelii Iesu Domini nuntium veritatemque tueri intus in animis ac foris pariter sine metu profiteri, unde Deus laudari possit aedificarique eius in terris Ecclesia.

Quaecumque vero hisce decrevimus et ediximus litteris, posterum omne in tempus valitura nuntiamus ac valere omnino iubemus, quibuslibet causis contrariis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Pisctoris, die XI mensis Martii, anno salutis MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 10-12

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana