Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAE STULTA SUNT*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE EUTHYMIAE ÜFFING
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes (1 Cor 1, 27).

Confunderet ut sapientes huius mundi, humilem elegit Deus Mariam Euthymiam Üffing, quae vitam suam degit aegrotis operam navans atque religioso suo Instituto. Illa explicavit Domini verba adhortantia ut nos ipsos esse servos inutiles consideremus, cum fecerimus omnia, quae praecepta sunt nobis (cfr Lc 17, 10). Simplicia sua cotidiana officia diligenter adimplendo, singulare dedit exemplum illis omnibus qui in fide modestiaque ad Dei gloriam operam dant.

Venerabilis Serva Dei in loco vulgo dicto Halverde, dioecesi in Monasteriensi, die VIII mensis Aprilis anno MCMXIV est nata. Infirma fuit valetudine et singulari eminuit animi venustate. Quindecim annos nata, exemplum cuiusdam sororis sequens, claram manifestavit voluntatem se Deo vovendi. In valetudinario Sanctae Annae dicato loco in Hoptsten diligenter operans, Sorores cognovit Compassionis. Familiae superatis difficultatibus, Sororum illarum ingressa est Institutum in urbe Monasteriensi, nomen Euthymiam accipiens. Novitiatus tempore peculiaribus eminuit virtutibus, regulae studiosa observantia, silentio, pietate atque animi ardore. Prima nuncupavit vota anno MCMXXXVI, deinde vero in valetudinarium Sancti Vincentii in loco Dislaken translata, operam dedit alacrem vitae segregibus. Post consecutum aegrotorum ministrae diploma atque perpetuam datam professionem, captivos milites curavit atque aegrotos operarios, singularem erga eos caritatem ostendens animique tranquillitatem, de eorum spiritali itinere studiose sollicita. Post alterum bellum universale expletum, navam dedit operam in lavatorio tum in valetudinario Sancto Raphaëli dicato tum in Instituti domo primaria. Sanctitatem consecuta est in silentio atque cotidiana navitate, non seipsam sed Dei gloriam et animarum salutem exquirens. Altam per spiritalem vitae rationem singularemque in Deum fiduciam varias superavit difficultates variaque impedimenta. Etiam gravi morbo affecta, sereno animo Dei voluntatem adimplevit, animi corporisque perpessiones pro Congregationis aegrotorumque bono tolerans. Mortua est die IX mensis Septembris anno MCMLV, infirmorum Sacramenti confirmata gratia. Sanctimoniae fama, qua vivens florebat, post obitum haud cessavit; quapropter eodem mortis anno Episcopus Monasteriensis beatificationis atque canonizationis suscepit causam. Expletis feliciter legibus Congregationis de Causis Sanctorum, Ipsi Nos die I mensis Septembris anno MCMLXXXVIII Servam hanc Dei virtutes theologales et cardinales atque adnexas heroum in modum factitavisse pronuntiavimus. Nostro denique in conspectu die I mensis Iulii anno MM prodiit super miraculo decretum quod eiusdem Venerabilis adsignatum erat deprecationi. Quo etiam tempore ut beatificationis ritus Romae perageretur die VII mensis Octobris anno MMI sollemniter constituimus.

Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum-Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettman, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria Euthymia Üffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia Ianuarii, Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae Üffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Beata haec dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Pertinet ipsa ad illas quae suaviter cunctos hortabantur, cunctis opitulabantur, cunctos salutaribus beneficiis consolabantur, cunctis vitae cotidianae exemplo Evangelium nuntiabant. Ea ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et actuositas usque proferantur et quam plurimos homines attingant.

Singula autem quae his Litteris decrevimus tam nunc quam in posterum omne tempus firma esse iubemus ac perpetuo valere, contrariis rebus minime obstantibus quibusvis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, pp. 560-562

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana