Index   Back Top Print

[ LA ]

Ad perpetuam rei memoriam. —« Si haberetis fidem sicut granum sina¬pis... > (Lc 17, 6). Huic profecto Iesu monitioni Dei Servus Alfonsus Maria Fusco, qui Sorores Sancti Ioannis Baptistae condidit, suam totam vitam accommodavit. Primogenitus ex quinque fratribus, die xxiii mensis Martii anno MDCCCXXXIX Angri, Nucerinae Paganorum-Sarnensis dioecesis, ortus est. In dioecesano Seminario institutus est atque die xxrx mensis Maii anno MDCCCLXIII presbyteralem ordinationem recepit. Puer peculiarem sensum mi¬serationemque in pauperes significavit. Eius missionalis vocatio in peculiaribus alterius partis saeculi xix condi¬cionibus adolevit, cum Natio modo coniuncta difficili in statu versabatur, quandoquidem politicam, socialem oeconomicamque compositionem ipsa persequebatur. Dei Servus suae aetatis penitus inclusus in rebus, instantia et provocationes eiusdem percepit. Ut certis illius regionis necessitatibus oc¬curreret, consilium iniit salubris progressus. Ut id assequeretur atque insti¬tutoriam actionem et culturalem firmaret, Congregationem condidit Soro¬rum Baptistinarum Nazareni, quarum haec sunt proposita: evangelizatio, institutio et adulescentium promotio, pauperum potissimum indigentium ac periclitantium. Hoc destinatum habebat Alfonsus ut tot populi filios, scili¬cet pupillos, pauperes, spurios, egestate moralique abiectione liberaret atque futuram societatem meliorem efficeret. Evangelica ratione ac benignitate pauperes convenit iisque vitae speique indicia exhibuit. Mulierum dignita¬tem auxit quarum cultum promovit. Ministerium sacerdotale assidue stu¬dioseque locali in Ecclesia gessit, complura sustinens pastoralia opera. Peni¬tus inter homines versabatur, eos ut intellegeret, diligeret atque ad Deum 566 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

perduceret. Peculiari sollicitudine praedicationem, reconciliationis sacramen¬tum necnon catechesim curavit. Iuvenis sacerdos paterna in domo primum litterarium ludum gratuito instituit; Oratorium condidit ipseque pauperes aegrotosque curavit, quos singulis hebdomadibus invisebat, suum eis prae¬bens peculium. Duas suis sumptibus aedificandas curavit aediculas, ut fi¬dem popularemque pietatem aleret. Fuit deputatus ecclesiasticus, canonicus et cantor Collegiatae sancti Ioannis Baptistae Angrensis, missionarius, Piae Consociationis Filiarum Mariae catholicorumque hominum moderator. Ubi¬cumque aderat Dei Servus, ubi bonum compleri poterat. Caritate permotus asseverabat: « Velim ut mea quoque umbra bonum agere possit ». Necessitu¬dinem habens cum sancto Ioanne Bosco, Angrensi in oppido « Sedem pro¬fessionalem parvorum opificum condidit, ut adulescentes iuvaret iique opus invenirent. Alfonsus sivit se inflammato Dei hominumque amore diri¬gi. Eius pietatem aluerunt sacra Eucharistia, Perdolentis Virginis pietas ac Providentia. Contemplationem et educatricem operam coniunxit. Humilitas fundamentum fuit suae spiritalis vitae. Dicere solebat: « Institutum haud meum est opus, sed Dei; Ipse id voluit, Ipse id mandavit, ego Eius sum operarius ». xxxll per annos Congregationem sapienter est moderatus, quam diffundendam in complures urbes curavit. Die vI mensis Februarii anno McMx Alfonsus obdormivit in Domino, spectabilem relinquens sanctitatis fa¬mam. Die xxvll mensis Iulii anno MCMxxrx, dioecesana Curia Nucerina Pa¬ganorum beatificationis canonizationisque causam incohavit, Processum in¬formativum celebrando. Annis MCMLII-MCMLIV Processus Apostolicus subse¬cutus est. Die I mensis Iulii anno MM Nobis coram Decretum de mira qua¬dam sanatione, Servi Dei intercessioni adscripta, prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die vII mensis Octobris anno MMI celebraretur. Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Epis¬copi Nucerini Paganorum-Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congrega¬tionis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica faculta¬tem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Al¬fonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eu¬genia Picco et Maria Euthymia ĪJffing Beatorum nomine in posterum ap-

Acta Ioannis Pauli Pp. 11 567 pellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undeci¬mae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia lanuarii, Alfonsi Mariae Fusco die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae jTffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die vir mensis Octobris anno Do¬mini MMi, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo. De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO Loco fI Sigilli

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 257-259

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana