Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

UNUSQUISQUE, SICUT*

QUIBUS PAULINAE A CORDE IESU AGONIZANTI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (1 Pe 4, 10).

Beata Paulina a Corde Iesu Agonizanti (quae saeculari nomine Amabilis Visintainer appellabatur) dona quae a Spiritu Sancto receperat optime lucri fecit, cuius virtus in eius vita missioneque conspecta est. Dei voluntati studiose obsequens, fructuosam evangelizationis operam praestitit ipsaque germana fuit testis Christi erga indigentes amoris, pro quibus Congregationem condidit Parvarum Sororum Immaculatae Conceptionis, quae prima fuit religiosa communitas Brasiliae Meridianae. Die XVI mensis Decembris anno MDCCCLXV parentibus pauperibus religiosisque orta est ipsa in oppido Vigolo Vattaro Tridentinae dicionis. Die postquam nata est Baptismi fonte abluta est. Puella una cum familia in Civitatem Sanctae Catharinae Brasiliae Meridianae se contulit. Societatis Iesus sodales, quibus locorum illorum pastoralis cura commissa est, de eius pietate mirabantur ideoque ei Virginiaeque Nicolodi munus demandarunt pueros doctrinam catholicam docendi atque aegrotis assidendi. Alacrem ea sustinuit apostolatus laborem atque mortua matre potissimum necessariis curandis operam dedit. Spiritali moderatore consentiente, una cum socia vitam communem in paupere domu agere coepit ut in caritatis simplicitatisque spiritu pupillis aegrotisque curandis se devoveret. Die XII mensis Iulii anno MDCCCXC apud urbem v.d. Nova Trento ipsae mulierem cancro correptam susceperunt, quam amabiliter curaverunt. Primum iactum est semen illius Congregationis Parvarum Sororum Immaculatae Conceptionis, quam Episcopus loci anno MDCCCXCV comprobavit. Die VII mensis Decembris eiusdem anni Beata sibi sumpsit nomen Paulinae a Corde Iesu Agonizanti. Antistita exinde nominata est generalis, quae, Sancti Pauli urbem cum petivisset, hospitium moderata est pupillis senibusque suscipiendis iisque domibus carentibus. Institutum deinde crevit compluribus additis, in variis Brasiliae locis, domibus. Christo fidebat, cum Deo coniuncta subinde manebat atque in omnibus condicionibus divina consilia suscipiebat, ita ut saepe exclamaret: «Dei voluntatem, Paradisum meum ». Suam spiritalitatem per Eucharistiae, Virginis Mariae ac Sancti Ioseph devotionem aluit. Divinae Providentiae fidens, numquam difficilioribus etiam condicionibus amittebat spem, quod idem suis sororibus inculcabat. Ut ab omnibus adoraretur Iesus voluit atque assidue adlaboravit ut Dei regnum incresceret itemque peccatores ad bonam frugem se reciperent. Domini amor eam ad proximum se addicendam compulit, in quo Redemptoris vultum conspiciebat, idcirco sollicite operam dedit ut pauperes, senes, pupilli curarentur, eos solans curansque eorum aerumnas. Congregationem a se conditam prudenter rexit. Anno MCMIX alia electa est Antistita generalis, quam rem ipsa amabiliter humiliterque suscepit. In vocatione perstitit, aerumnas toleravit, difficultates fortiter sustinuit, quippe quae in Christo omnem vim inveniret. Ecclesiam adamavit, cui fideliter inservivit atque sacris pastoribus humiliter oboedivit. Annorum decursu eius valetudo in peius mutabat: diabete correpta est. Ideo manum amisit et in postremo vitae tempore caeca facta est. Quae omnia fortiter toleravit atque die IX mensis Iulii anno MCMXLII obdormivit in Domino. Sanctitatis ob famam late patentem, anno MCMLXV Processus informativus incohatus est. His peractis iure statutis rebus, die XVIII mensis Octobris anno MCMXCI Nos eam in Beatorum album sollemniter rettulimus. Die VII mensis Iulii anno MMI Nobis coram super miraculo prodiit decretum. Consentientibus Patribus Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die XXVI mensis Februarii huius anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XIX mensis Maii celebraretur. Hodie igitur, una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhià, Humilem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novam Sanctam, extollentes virtutes et merita eius, praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius humilitatis, promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 161-163

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana