Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN EUCHARESTIA IESUM HABEMUS*

VENERABILI SERVAE DEI EUSEBIAE PALOMINO YENES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «In Eucharistia Iesum habemus, eius habemus redimens sacrificium, eius resurrectionem habemus [. . .]. Si Eucharistiam neglegimus, quomodo nostrae egestati occurrere possumus?» (Ecclesia de Eucharistia, 60).

Altam fidem in virtutem veritatemque Eucharistiae, quae his verbis a Nobis breviter exprimitur, in cotidiano usu simplicis et persuasae pietatis aluit et exprompsit Eusebia Palomino Yenes, quae a primo cum Iesu occursu in prima communione anno octavo suae aetatis intimum experta est gaudium atque «creaturam felicissimam huius mundi» se esse sensit. In hoc eucharistico ardore ipsa crevit et maturavit percipiens Iesum uti Totum, summum Bonum, ita ut declararet: «Ego non possum vivere sine meo Iesu, [. . .] quoniam in Ipso virtus invenitur tentationibus mali obsistendi et cum amore et animo sereno omnes vitae passiones sustinendi».

Nata in Cantalpino, oppido Salmanticae in Hispania, die XV Decembris anno MDCCCXCIX, Eusebia vixit pueritiam serenam et laetam, quamvis in extrema familiae paupertate cuius solus thesaurus erant fides patris Augustini, operarii modicae valetudinis, suavisque patientia matris Ioannae Yenes.

Intempestive opera domestica perficere incepit atque pueros minores curare. Septemdecim annos nata novit Institutum Filiarum Mariae Auxiliatricis cum adiret oratorium ac deinde, hortantibus Sororibus, sociam operam praestitit Salmanticae apud domum-collegium cuius titulus «Maria Auxiliatrix». Magni aestimata est ob serenam humilitatem et maturum responsalitatis sensum. Institutum ingressa est et novitiatum agere coepit anno MCMXXII. Duos post annos emisit vota religiosa firmum servans propositum sanctitatem adipiscendi. Quandam amicam his verbis salutavit: «Sanctae simus: reliquum enim amissum tempus».

Ad Collegium in loco Valverde del Camino dioecesis Onubensis destinata, opus navavit in culina et aliis domesticis laboribus, atque in oratorio festivo assistebat puellis. In operosis Eusebiae diebus omnia amorem patefaciebant, quo ipsa cum Domino suo coniungebatur, necnon ardens desiderium communicandi hunc amorem etiam cum parvulis, adolescentibus, eorum parentibus eam ut auscultarent adeuntibus, immo, etiam cum alumnis Seminarii et sacerdotibus, qui illuminatam sapientiam animadvertebant parvae huius sororis sine litteris, sed magna cum spiritus virtute.

Intensam vitae eius pietatem ostendit praedilecta eius catechesis materies: in primis Iesu amor erga omnes homines quos Ipse sua passione redemit.

Sancta Iesu Vulnera constituunt librum, quem soror Eusebia cotidie legebat et meditabatur. Insuper «vera devotio Marialis» servitutis secundum doctrinam sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort cor est et arma apostolatus eius totam per eius brevem vitam, sive per colloquia ex occasione habita sive per epistularum commercium.

In quadam epistula sua primo tempore conscripta hortatur mulierem quandam multis doloribus cruciatam: «Dilige multum Mariam et, etiamsi nimis fatigaris, precationem sancti rosarii numquam neglege. Virgo sanctissima donorum suorum abundantia te remunerabit».

Anno MCMXXXI, dum prima indicia subversionis Hispanicae cesserunt in apertas incursiones ad religionem exterminandam, soror Eusebia non dubitavit plenam ad extremum afferre donationem, qua sese cum Iesu iunxerat: nam victimam Ipsi se obtulit pro religionis libertate saluteque suae patriae, cuius cruenta praevidit excidia necnon martyrium suae moderatricis, beatae Carminis Moreno Benítez, quae e vita excessit sequenti anno post mortem eius, videlicet anno MCMXXXVI.

Victimam Dominus acceptam habuit: cumulus arcanorum malorum, ex scientia medica inexplicabilium, membra eius affligebat, quae paulatim convolvebantur, quin lux mentis eius turbaretur aut persuasa suadensque fidei eius virtus detrimentum caperet. Dum thesauros suae bonitatis largiri pergebat, de iis sollicita qui eam invisebant eique assistebant, sese ad regnum caeleste ingrediendum paravit, quo petiit die X mensis Februarii anno MCMXXXV. Cum populus Valverdianus exuvias eius fragiles visitaret, breviter est commentatus: «Sancta mortua est».

Beatificationis et canonizationis Causa incohata est anno MCMLXXXII apud Tribunal Ecclesiasticum Onubense. Deinde expletis iure statutis, die XVII mensis Decembris anno MCMXCVI declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum gradu exercuisse.

Die XX mensis Decembris anno MMIII coram Nobis promulgatum est decretum super miro, anno MCMLXXXIII in loco Valverde del Camino divinitus patrato atque intercessioni Servae Dei adscripto. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis die XXV mensis Aprilis insequentis anni celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia, hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis, Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski, Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino Yenes et Alexandrina Maria da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe García Zavala die vicesima septima Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

 De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status




*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 4, pp. 378-380

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana