Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATO
IACOBO ROBERTO S.R.E. CARD. KNOX,
PRAEFECTO S. CONGR.
PRO SACRAMENTIS ET CULTU DIVINO,
XXV ANNO ELAPSO
AB EIUS EPISCOPALI ORDINATIONE

 

Novimus te, Venerabilis Frater Noster, ante diem sextum proximas Idus Novembres, vigesimum quintum annum a suscepto episcopatu esse celebraturum. Exoptatissimo hoc die, animo colliges omnia beneficia quibus te, sui gregis Pastorem, Deus donavit ut accepto oneri et dignitati par esses. Et re vera non latet Nos digne te munere tuo esse doctrina et opera functum.

Antequam oves Domini pavisti, alacriter industriam tuam explicasti Ecclesiae, sive Delegatus Apostolicus in Africa, sive Internuntius in India, serviens: quibus in regionibus ut Christiana religio suum obtineret locum suaque giura non parvam adhibuisti curam. Postea autem, Archiepiscopus Melburnensis electus, nihil praetermisisti ut fideles in pascuis Domini alerentur. Ne cetera, quae plurima sunt, memoremus, quadragesimum Eucharisticum Internationalem Conventum parasti et egisti, quo in singulis Christunis, in familiis, in tuta illa Ecclesiae parte tibi concredita, fervorem suscitares, atque moneres quid esset Christum sequi, quid Christum testari, et quo modo Christiani, ut digni suo essent nomine, sibi ex Eucharistia vim haurire niterentur. Satis est hoc, ut patent quanto ardore, quanta pastorali diligentia archidioecesim tuam sis prosecutus.

Quam ergo laudandus fuisti cum, iam Cardinalis S. R. E. creatus, dilectissimam illam Ecclesiam, desiderio postposito humilique oboedientia fisus, reliquisti, a Summo Pontifice Romam accersitus ut Sacrae Congregationi pro Sacramentis et Cultu Divino praeesses! In qua honori tibi est quam maxime curavisse, ut novae liturgicae leges secundum Concilium Vaticanum II servarentur.

Haec omnia memoria tenemus tibique gratias agimus, quas Domino tecum solvimus, qui optime posti quanta ab eo receperis quantaque, eius auxilio fultus, eidem reddideris fide, amore, opere tuo eorumque quos ad eum quovis modo traxisti. Sed qua laetitia hoc sollemne te afficiat, facile intellegitur. Scis enim ob singularem Dei dilectionem et fiduciam te esse Episcopum. Nonne amor Dei et fiducia est te «in sententia Christi esse» (S. Ign. Mart. Ad Ephes. 3, 2), «typum esse Patris» (Id. Ad Trall. 3, 1) idemque quodammodo esse cum Christo ut, ubi Episcopus fuisti, ibi catholica esset Ecclesia (Id. Ad Smyrn. 8, 2). Ceterum non frustra confidis fruges, quas his quinque et viginti annis episcopatus tu in agro Domini messuisti, iam esse in horreis caelorum reposita.

Volumus igitur, Venerabilis Frater Noster, his Litteris gaudii tui participes esse, illud augere, tibique significare Deum ipsum Nobiscum tibi gratulami. His animi sensibus orationem iungimus, ut Dominus te diu suae Ecclesiae servet ut omnia, quae optas, largiter concedat, ipse rnercedem magnam suo tempore in caelesti patria daturus. Et ut haec omnia confirmemus, libentissime et amantissime tibi Benedictionem Apostolicam impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Novembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana