Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MICHAELI TUCCI,
PRAEPISOTO GENERALI
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM
VULGO THEATINORUM

 

Solet Ecclesia in liturgica Sanctorum celebratione eorum ad caelestem beatitudinem diem natalem commemorare; at decet etiam, grato cum animo in Deum, omninm bοnοrum datorem, dierum memoriam renovare, quibus in terris nati sunt. Sancti, quos Deus vocat «secundum propositum suum et gratiam» (2 Tm 1, 9), ut sint peculiari modo conformes imaginis Christi Filii sui, membra sunt lecta Corporis Mystici Christi, quod est Ecclesia (Col 1, 18), evangelicae perfectionis exemplaria, et plerumque constituuntur ut sua multiformi industria in rebus gestis Ecclesiae et humani generis mοnumenta relinquant.

Paterno igitur cum gaudio, Sancti Caietani Thienaei filii spirituales dilectissimi, accepimus diem eius quinquies centenarium vοs esse celebraturos.

Caietanus Vicetiae natus mense Octobri anno MCCCCLXXX, ut ad historiae veritatem proditum est, in familia religione perfusa aptis usus est condicionibns ut primo sanctitati fundamentali satisfaceret in baptismate acceptae, nempe gratiae sanctificanti, virtutibus supernaturalibus et donis Spiritus Sancti; quae excoluit in se, quο magis ac fidelius in dies Christum sequebatur, qui eum ad sanctitatem vocabat, primum in laicali, deinde in sacerdotali et demum in vitae religiosae statu.

Pulchrum est eum observare adulesceritem bene moratum, Patavinae Universitatis Studiorum alumnum, ubi doctoris gradum adeptus est «in utroque iure», post quem sacram tonsuram accepit, intimae – licet enim conicere – ad statum ecclesiasticum vocationi oboediens; in Aula Summi Pontificis eum mirari, in qua praefectus muneri scriptoris Litterarum Pontificalium dignitate Protonotarii Apostolici aucti, sub Pontificibus Iuliο II et Leone X, ipsius amantissimis, sollertem operam Curiae Romanae navavit.

Εuis industria in Oratorio a Divino Amore et auxilium insanabilibus allatum in hospitio S. Iacobi in Augusta praeclara fuerunt caritatis et interioris reformationis exempla, quae praebuit etiam apostolatum exercendo in Confraternitatibus laicalibus, praesertim Vicetiae, in Patria sua, Veronae et Venetiis, ubi piorum illοrum sodaliciorum, uti iam sodalicii Romani a Divino Amore, spiritum instauravit, sodales excitando ut communiter orarent, Verbum Dei audirent et meditarentur atque Sacramenta frequenter susciperent: quae piae exercitationes efficacissime significabantur caritate erga aegros et pauperes, quia, sicut ipse aiebat, «non fervore affectus, sed fervore effectus animae purificantur» (Lettere di S. Gaetano da Thiene, Città del Vaticano, Studi e Testi, 1954, p. 31). Iure Summus Pontifex Pius XII, in eius caritatis opera cοnsiderationem intendens, in Litteris vobis missis sollemnia saecularia mortis huius vestri Fundatoris celebrantibus eum appellavit «ardentem Divini Amoris apostοlum et christianae misericordiae antesignanum» (In Tabulario generali Ordinis clericorum Regularium vulgo Theatinorum - Romae).

Ut vero Sancti Cafetani charisma proprium possit recte existimari iuvat potius perpendere: eum in Ecclesia aetatis suae vitam apostolicam restituisse; viros ecclesiasticos ad sanctitatem suae ipsοrum vocationis et status revocasse; evanigelicam paupertatem aperte esse testatum simulque se diligentissimo studio Christum esse imitatum.

Divino obsequens afflatui Caietanus cum tribus sociis, Ioanne Petro Carafa, Episcopo Τheatino et mox Papa Paulo IV, Bonifatio de' Colli et Paulo Consiglieri, sollemnium votorum professione, postridie Idus Septembres edita anno MDXXIV apud Sancti Petri in Vaticano sepulcrum, Instituti Clericorum Regularium initium fecit, cui propositum erat exempla pristinae communitatis apοstolicae Hierosolymitanae redintegrare, in qua fideles, Spirito Sancto moti, vivebant fide coniuncti et Apostolorum praeceptis audientes, perseverantes in fractione panis et orationibus, omnibus prout cuique opus erat bona sua dividentes et, caritate Christi congregati, erant cor unum et anima una (cfr. Act 2, 41-47; 4, 32-35).

Instaurabantur igitur notae illae commuunitates sacerdotales quae, per saecula identidem constitutae, in ministerio Pastοrum eorumque Ecclesiarum fuerant, semperque sincere Christi Evangelium testificatae tutam reddiderant quamlibet Ecclesiae veram reformationem. Merito eximius S. R. E. Cardinales Gulielmus Sirleto, qui Romae aliquot annos hospes fuerat Τheatinorum, de horum Instituto dixit: id «in procuratione divini cultus, contemptione divitiarum, ceteroque vivendi mοdο, vestigiis Apostolorum insistentes, prima illa Christianae Ecclesiae tempora nostra aetate repraesentare» (Antonio Caracciolo, Synopsis veterum religiosorum, Parigi 1628, p. 2). Item Caesar Cardinalis Baronio in suis adnotationibus ad Martyrologium Romanum, Τheatinos designans ait «pristinam apostolicam vivendi formam ex integro redditam sancte pieque colunt» (Cfr. Regnum Dei. Collectanea theatina, 2 (1946), p. 47).

Hoc est ex historia spiritus Sancti Caietani charisma. Unde Ecclesia, celebrans in liturgia euis memοriam, ita precatur: «Deus, qui beato Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari tribuisti»; quam ob rem a Domino petit ut, eo impetrante, sibi det ei semper confidere et Regnum euis quaeterere (Ex Missali Romano, die VII mensis Augusti).

Haec rerum humanarum contemptio ac despicientia haecque Patris caelestis fiducia, qui pascit volatilia caeli et vestit lilia campi (Mt 6, 26, 28), magnopere contulit ut cultus vestri Fundatoris divulgaretur, praesertim per gentes Latinas quae.dicuntur, utque invocaretur «Sanctus Providentiae».

Inde Clericorum Regularium Οrdinem, primum quοd ad tempus institutionis attinet (1524), insignes alii plures Ordines Regularium (Cfr. Annuario Pontificio, Chierici Regolari), Deo favente, secuti sunt, qui et ipsi pristinae communitatis apostolicae spiritum servantes, magno auxilio fuerunt sive Concilio Tridentino agendo eiusque decretis exsequendis, sive catholicae reformationi ad effectum adducendae, quae saeculo sexto decimo effici coepta est.

Harum communitatum testificatione, ex sacerdotibus reformatis cοnstantium, sanctus Caietanus reformationem quοque, immo praecipue, cleri intendebat, quae eo diffusae cοrruptelae tempοre pοstulabatur. Εx Instituto sancti Caietani, ut e ceteris eiusdem generis, viri ecclesiastici incitamentum trahebant ad interiorem in primis reformationem, vera totaque mentis et morum conversione significandam atque ministerii sacerdotalis exercitio, iuxta voluntatem Christi Summi Sacerdotis et Pontificis novi Foederis explicato, eos commonefacientis: «videte quοd tractatis». Hac in re cuidam annalium scriptori Theatino licuit verissime affirmare: «eos, qui nulla utebantur regula, se in speculo Clericorum Regularium intuentes, animadversurοs esse quantum de via, et sibi sequenda, deflecterent» (Valerio Pagano, in Regnum Dei, οp. cit., 24 (1968), p. 57).

«Sequelam Christi» autem Caietanus eiusque sucii amplectentes, spiritu verae paupertatis evangelicae imbuti, non minus externarum rerum contemptus exemplum praebuerunt.

Magno, immo heroico animο, Caietanus et Iοannes Petrus Carafa, una cum reliquis sodalibus qui pariter Institutam condiderant, bona sua ecclesiastica et patrimonium dimiserunt. Posthac sibi proposuerunt quod Sanctus Paulus monebat – ut reditibus sacri ministerii viverent, nam, «dignus est operarius mercede sua (Lc 10, 7), et voluntariis fidelium largitionibus. Sine certis censibus et fructibus, nec tamen mendicando, vivebant caelestis Patris providentiae filiorum more se committentes.

Huiusmodi maximus et fere haud veri similis rerum humanarum contemptus effecit ut societas illius aetatis fidem tribueret reformationi, quam Caietanus viris ecclesiasticis suadebat et, per eos, pοpulο christiano, ad evangelicam sui status, perfectionem a Deo vocato.

Haec omnia efficere pοtuit Caietanus, quia Christum imitandi vehementi amore impellebatur; in eum enim oculis defixis culmen est adeptus evangelicae perfectionis, caritatique ita se tradidit, ut supremis proximus diebus vitam suam postquam ardentibus precibus divina invocaverat clementiam, Deο offerret, urbi Neapoli, cruentis civium certaminibus perturbatae, pacem impetraturus: quοd communi sententia eius vitae scriptores narrant.

Inde nemo nοn videt quam etiam his temporibus apta sint ea quae sanctus Caietanus, quod attinet ad animarum et ad societatis utilitatem docuit.

Quod vere sacerdotali spiritu ornatus fuit, «interioris hominis» assidue renovandi studiosissimus, quο meluis Dei et proximi amori, in quo posita est christiana perfectio, manciparetur; quod indefatigabili ardore Ecclesiam suae aetatis, «semper reformandam», reapse renovandam curavit; quod sincere et fortiter purοs Evangelii fontes repetivit atque Apostolorum et discipulorum Domini vivendi formam, sive in privatae et communis paupertatis usu, sive in ratione vivendi christianorum, vinculο amoris Christi in cor unum et animam unam colligatorum; quod enixe studuit decori Domus Dei et digno ministerio liturgico, cuius celebrationi euis familiae religiosae peculiariter prospiciendum erat; quοd aegrotis, pauperibus, derelictis, tabe affectis et fastidiosis morbis – similibus quidem huius societatis calamitatibus – indesinenter servivit; quοd denique fidenter se credidit providenti bonitati Patris caelestis, hominem adhortantis ut suspiciat, speret, consectetur ea, quae huius saeculi sensum, ad utilitatem tantum spectantem, et per Concilium Οecumenicum Vaticanum II reprehensum, excedunt: quοd his laudibus aliisque spiritus proprietatibus enituit, sanctus Caietanus merito fidelibus ad imitandum prοpοni potest.

Laeti quod his Litteris, haud dubie potissimum vobis gratis, praesertim cum Caietanus Sedem Petri impense dilexerit, has celebrationes vobiscum quodammodo communicamus, vos in Domino cohortamur, ut semper vestrum Institutorem imitemini, sicut et ipse Christum: hocque profecto efficietis Christum sequendo, fidelibus quοad animos et corpora subveniendo, opera vestri sacerdotalis ministerii exercendo, ad Christi corpus aedificandum conferendo (Eph 4, 12).

Hac mente ducti, tibi, dilecte fili, et universae, cui praees, religiosae Familiae, Benedictiοnem Apostolicam, supernorum munerum auspicem, amanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Augusti, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana